Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
91
91 (65)
92
92 (66)
93
93 (67)
94
94 (68)
95
95 (69)
96
96 (70)
97
97 (71)
98
98 (72)
99
99 (75)
100
100 (74)
< >
page |< < (129) of 376 > >|
153129LIBER VI. PRAEFATIO. tantum ſapientes, qui pecunia ſunt copioſi: Itaque plerique ad id pro-
poſitum contendentes, audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam ſunt
conſecuti.
Ego autem, Caeſar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi
ſtudium;
ſed potius tenuitatem cum bona fama, quam abundantiam cum
infamia ſequendam probavi;
ideo notities parum eſt aſſecuta; ſed tamen
his voluminibus editis (ut ſpero) poſteris etiam ero notus.
Neque eſt
mirandum, quid ita pluribus ſim ignotus.
Ceteri architecti rogant et
ambiunt, ut architectentur;
mihi autem a praeceptoribus eſt traditum,
rogatum non rogantem oportere ſuſcipere curam, quod ingenuus color
movetur pudore, petendo rem ſuſpicioſam.
Nam beneſicium dantes, non
accipientes, ambiuntur.
Quid enim putemus ſuſpicari, qui rogetur de
patrimonio ſumptus faciendos committere gratiae petentis, niſi quod
praedae compendiique ejus cauſa judicet faciendum?
Itaque majores
primum a genere probatis, opera tradebant architectis.
Deinde quae- rebant ſi honeſte eſſent educati: ingenuo pudori, non audaciae protervi-
tatis committendum judicantes.
Ipſi autem artiſices non erudiebant niſi
ſuos liberos aut cognatos, et eos viros bonos inſtituebant, quorum fidei
tantarum rerum pecuniae ſine dubitatione permitterentur.
Cum autem animadverto ab indoctis et imperitis tantae diſciplinae magnitudinem ja-
ctari, et ab his qui non modo architecturae, ſed omnino ne fabricae
quidem notitiam habent;
non poſſum non laudare patresfamilias eos, qui
literaturae fiducia confirmati per ſe aedificantes, ita judicant;
ſi imperi-
tis ſit committendum, ipſos potius digniores eſſe ad ſuam voluntatem
quam ad alienam pecuniae conſumere ſummam.
Itaque nemo artem
ullam aliam conatur domi facere, uti ſutrinam, vel ſullonicam, aut ex
ceteris quae ſunt faciliores, niſi architecturam;
ideo quod qui profiten-
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index