Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
151
151 (127)
152
152 (128)
153
153 (129)
154
154 (130)
155
155 (131)
156
156 (132)
157
157 (133)
158
158 (134)
159
159 (135)
160
160 (136)
< >
page |< < (130) of 376 > >|
154130M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA tur non arte vera, ſed falſo nominantur architecti. Quas ob res corpus
architecturae, rationesque ejus putavi diligentiſſime conſcribendas, opi-
nans id munus omnibus gentibus non ingratum futurum.
Igitur quo-
niam in quinto de opportunitate communium operum perſcripſi, in hoc
volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et commenſus ſymme-
triarum explicabo.
CAPUT I.
De aediſiciis disponendis ſecundum locorum proprietates.
Haec autem ita erunt recte diſpoſita, ſi primo animadverſum fuerit:
Quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi conſtituantur. Nam-
que aliter Aegypto, aliter Hiſpania, non eodem modo Ponto, diſſimili-
ter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere
videntur conſtitui genera aediſiciorum;
quod alia parte ſolis curſu pre-
mitur tellus, alia longe ab eo diſtat, alia per medium temperatur.
Igi-
tur uti conſtitutio mundi ad terrae ſpatium inclinatione ſigniferi circuli,
et ſolis curſu, diſparibus qualitatibus naturaliter eſt collocata, ad eun-
dem modum etiam ad regionum rationes coelique varietates, videntur
aediſiciorum debere dirigi collocationes.
Sub ſeptentrione aediſicia te-
ſtudinata et maxime concluſa et non patentia, ſed converſa ad calidas
partes oportere fieri videntur.
Contra autem ſub impetu ſolis, meridia-
nis regionibus quod premuntur a calore, patentiora converſaque ad ſep-
tentrionem et aquilonem ſunt faciunda.
Ita quod ultro natura laedit,
arte erit emendandum.
Item reliquis regionibus ad eundem modum
temperari quemadmodum coelum eſt ad inclinationem mundi collocatum.

Haec autem ex natura rerum ſunt animadvertenda et conſideranda, at-
que etiam ex membris corporibusque gentium obſervanda.
Namque ſol
quibus locis mediocriter proſundit vapores, in his conſervat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index