155131LIBER VI. CAPUT I.
temperata:
quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exugendo tempe-
raturam humoris. Contra vero refrigeratis regionibus, quod abſunt a
meridie longe, non exhauritur a caloribus humor, ſed ex coelo roſcidus
aer in corpora fundens humorem, efficit ampliores corporaturas, vocis-
que ſonitus graviores. Ex eo quoque ſub ſeptentrionibus nutriuntur
gentes immanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo,
oculis caeſiis, ſanguine multo, quoniam ab humoris plenitate, coelique
reſrigerationibus ſunt conſormati. Qui autem ſunt proximi ad axem
meridianum ſubjectique ſolis curſui, brevioribus corporibus, colore ſuſco,
criſpo capillo, oculis nigris, cruribus invalidis, ſanguine exiguo, ſolis impetu perficiuntur. Itaque etiam propter ſanguinis exiguitatem timi-
diores ſunt ferro reſiſtere; ſed ardores ac ſebres ſufferunt ſine timore,
quod nutrita ſunt eorum membra cum fervore. Itaque corpora quae
naſcuntur ſub ſeptentrione, a febri ſunt timidiora et imbecilla; ſanguinis
autem abundantia, ferro reſiſtunt ſine timore. Non minus ſonus vocis
in generibus gentium diſpares et varias habet qualitates; ideo quod ter-
minatio orientis et occidentis circa terrae librationem (C), qua dividitur pars ſuperior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo
circuitionem, quam etiam mathematici horizonta (A. G. B. H.) dicunt. Igi-
tur quoniam id habemus, certum animo ſuſtinentes, a labro, quod eſt in
regione ſeptentrionali, linea trajecta, (A. B.) ad id quod eſt ſuper meri-
dianum axem, (P.) ab eoque alteram obliquam in altitudinem ad ſum-
mum cardinem (B. N.) qui eſt poſt ſtellas ſeptentrionum, ſine dubitatione
animadvertemus ex eo eſſe ſchema trigoni (A. B. N.) mundo, uti organi,
quam σαμβύΚην Graeci dicunt. Itaque quod eſt ſpatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis ſinibus, ſub eo loco quae ſunt
123