Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
< >
page |< < (135) of 530 > >|
155135DE ARCHITEC. LIB. IIII. mutulorum loc{us} ſit in coronis, triglyphorum ſedes in Zophoris, vti in ſubiecta figura
videre licet.
Neque enim tantum velim tribui Architecto amphitheatri Domi-
tiani, ſiue poti{us} Veſpaſiani, qui ædificandum curauit, vt quod in ſummo Zophoro
mutulos collocarit, idem omnib{us} licere arbitremur.
Poterat tamen is citra repre-
henſionem, inopiæ, quam locialtitudo afferebat, occurrere, id eſt, quod in extrema
ædificij parte poſit{us} Zophor{us} humilior videretur, ſi conſuetam &
vſitatam Zo-
phororum ſeruaſſet altitudinẽ, quoniam à Viſu nostro longè eſſet poſit{us}, poterat in-
quam ei inopiæ, et, vt ita dicam, humilitati occurrere, craßitudinis interuallo ſcan-
dentis oculi fallens ſpeciem.
Qui Latinè verterunt Aristotelem, præter vnum an-
tiquum interpretem, qui triſculptos vertit, laquearia transtulerunt.
Hunc vt ver-
bum verbo reddidiſſe infici{as} ire non poſſum{us}, ita rem ipſam intellexiſſe non au-
dem{us} aſſerere, certè illos contendim{us} longè aliter, quàm res haberet, expreßiſſe.
56[Figure 56]Triglyphorum & mutulorum collocatio.
Et eas cera
cærulea depín-
xerunt.
] Cer{as} co-
lorib{us} pingi ſolit {as}
fuiſſe ad e{as} pictu-
r{as}, quæ inuruntur,
autor eſt plini{us} lib.
XXXV. cap. VII.
Idem lib.
XXI. cap.
XIIII.
tradit nigre-
ſcere addito charta-
rum cinere, ſicut an-
chuſa admixta, quam
orchanetã vocam{us},
rubeſcere, varios\’ in
colores pigmentis tra
hi, ad reddend{as} ſi-
militudines, &
innu
meros mortaliũ vſ{us},
vt mirum videri non
debeat, ſi Iuli{us} Pollux lib.
VII cap. XXVIII. & Martian{us} Iuriſconſult{us}
Pandectarum lib.
XXXIII. de fundo inſtructo, e{as} in pictoris inſtrumento po-
nant.
Ceris verò pingere, ac picturam inurere quis prim{us} excogitauerit, non con-
ſtare tradit Plin.
memorati libri, cap. XI. Ei{us} præterea duo fuiſſe antiquit{us} gene-
ra, cera, &
in ebore cestro, id eſt viriculo, donec claßes pingi cœpere: tum acceßiſſe
tertium, reſolutis igni ceris, penicillo vtendi.
Id gen{us} picturæ Callixen{us} Rhodi{us}
apud Athenæum dipnoſophiston libro quinto, κηρογραφίαμ vocat, alij encausticen
dicunt.
sunt enim & ſua pictorib{us} cauteria, quorum præter cæteros meminit Mar-
tian{us} dicto loco Pandectarũ, vbi &
conch{as} appellat vaſcula, ſiue teſt{as}, in quib{us}
pictores ſuos colores reponunt, quòd marinis conchis ad eã rẽ pictores vti ferè ſoleant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index