Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (143) of 672 > >|
155143De his quæ Virtute Calida dicuntur. *nâ caliditate: bæc autem eſt, quæ ambientis. * Et paulo inferius.
*Exeunte enim proprio calido coëuaporat quod ſecundùm naturam*
*bumidum.
* Vtique corruptio caliditatis à caliditate non poteſt
eſſe expulſio qualitatis à qualitate eiuſdem generis:
contraria
enim ſe viciſſim expellunt:
neque diceretur exire calor, ſi periret.
At igniculos exire ab igniculis alijs validioribus protruſos, nihil ha-
bet difficultatis.
Maur. Ambiguum mihi videtur *Accidentis* vocabulum, & no-
tio duplex.
Si quid enim naturæ cuipiam accedere intelligatur,
ſiue proprium, quo carere illa neutiquam poſſit, ſiue aliunde
aſſumptum, id illi accidere dicitur:
eam videlicet vtrumque
communem habent notionem, *alicuius eſſe*, quod illis affici dica-
tur;
ideò in Scholis Accidens audit *Entis ens. * Sic ab Ariſtotele
*Potentia* inter Qualitates idcirco refertur, quia Potentiæ notio
euolui nequit, quin aliquid intelligatur, cui potentia tribua-
tur, qua potens ſit:
eſto, re ipſa nequeat potentia auelli à natu-
râ, cuius eſt potentia.
Item Accidentia recenſens Philoſophus
numerauit Habitum;
veſtis enim non eſt niſi ad aliquem induen-
dum inſtituta;
quę tamenita alicuius eſt, vt etiam per ſemetipſam
conſiſtere poſſit, ſi nemo eam induat.
Quæcunque igitur aliquid
quoquo modo afficiunt ſiuè propria, ſiuè aliunde aſſumpta, il-
lius accidentia dici poſſunt.
Hinc apud Quintilianum lib. 5. cap.
10. *Cauſa, tempus, locus, occaſio, inſtrumentum, modus, & cœte-*
*ra ſunt rerum accidentia.
* Quapropter calor, quem diximus in
igniculis eſſe vim &
facultatem ſeſe agitandi ac cœtera com-
mouendi, accidens vtique eſt igniculorum, quorum in poteſtate eſt
agitatio &
commotio, quamuis ab illâ naturâ facultas huiuſmodi
ſeiungi nequeat, cuius eſt proprietas.
In ferro autem aſſumptus
ex igne calor, accidens pariter eſt, non tantùm quia ferro tribui-
tur, ſed etiam quia ferrum ita calore imbuitur, vt eo carere poſ-
ſit.
Quæ ad primùm illud genus ſpectant Accidentia, à ſubiecto
in ſubiectum migrare nequeunt;
propterea ferrum calidum non
habet facultatem ſe agitandi, quæ ab igniculis in ferrum tran-
ſierit:
ex ſecundo verò genere Accidentia aliunde aſſumpta, ex
vno in aliud corpus commigrandi poteſtatem habent.
Loricæ
ferreę accidit ſanè figura, ſi ferri natura ſpectetur (quamuis 10-
rica, quà lorica eſt, figuram neceſſariò quaſi formam contineat)
quæ quidem figura ex ferro in aliud quidpiam tranſire nequit;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index