Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (141) of 361 > >|
155141SECTIO SEPTIMA.
Deinde tubum hunc eadem lamina inſtructum admoto ſuperius digi-
to aquæ immiſi@ad profunditatem 18.
lin. totum ab aquâ vacuum: remoto
digito emerſit ſuperficies tubi ſupra aquam ſtagnantem integris octo lineis,
cum §.
17. earum novem indicat pro iſto caſu.
Quod hic defectus minor admodum fuerit, quam in deſcenſu, ratio-
ni adſcripſi, quam prolixe paragrapho decimo tertio indicavi, cum dicerem
motum paullo majorem oriturum, cum foramen amplitudinem reſpectu tu-
bi notabilem veluti in ratione √ {1/2} ad 1, aut circiter habuerit, quam qui ex
hypotheſi ſequitur:
atque ut ea de re certus plane fierem, tubum adhibui
breviorem &
ampliorem, ut omnis fere impedimentis alienis effectus præri-
peretur, &
experimentum cepi, quod ſequitur.
Experimentum 3.
Tubum adhibui cujus diameter erat plus quam ſeptem linearum, quem
ex ferro confieri curavi, quia vitreus bene cylindricus non fuit ad manus:
longitudo ejus fuit quatuor pollicum cum ſex lineis & ſemiſſe: amplitudo
ejus ratione foraminis indicata per n fuit = 1, 860 &
nn = 3, 4 5 8.
De iſto tubo experimentum ita ſumſi:
Obturato ſcilicet orificio ſuperiori identidem tentavi, ad quam pro-
funditatem ſubmergendus eſſet aquæ in arca ampliſſima ſtagnanti, ut re-
moto protinus digito, qui orificium obtegebat, aqua ad limbum ejus-
dem orificii præciſe aſcenderet, nihilque præterflueret.
Iſtam vero pro-
funditatem expertus ſum 3.
poll. cum tribus lineis; fuit igitur aſcenſus ſupra
aquam externam unius pollicis &
trium linearum cum dimidia, cum vel
omnibus remotis impedimentis parum ultra undecim lineas aſcenſus fieri
debuerit vi paragraphi 17.
Recte igitur præmonitum fuit §. 13. non poſſe
non aſcenſus fieri paullo majores in iſtiusmodi caſibus, quam hypotheſis
poſtulat.
Mox eidem tubo aliud applicui fundum; erat jam n = 3, 68,
&
nn = 13, 54: difficile fuit experimenti ſucceſſum recte dignoſcere, quia
ſuperficies in tubo aſcendens ſemper fuit bullata:
viſum tamen fuit, tubum
nunc immergendum fuiſſe ad altitudinem 4.
poll. cum duabus tribuſue lineis,
manentibus ſic extra aquam præterpropter quatuor lineis, prorſus ut theo-
ria indicat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index