Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
151
151 (145)
152
152 (146)
153
153 (147)
154
154 (148)
155
155 (149)
156
156 (150)
157
157 (151)
158
158 (152)
159
159 (153)
160
160 (154)
< >
page |< < (150) of 213 > >|
156150SIM. PORTII COMMENTAR. puta albus & niger, dicuntur infirmari, cum dece-
dunt, &
dilabuntur à ſua puritate & ſinceritate. Cùm
igitur nigrum purum infirmatur, &
amittit ſuam ſin
ceritatem, humidumq́ue imminuitur, &
viridi tem-
peratur ac miſcetur:
primus color, in quem primùm
decidit, eſt herbaceus.
Quòd ſi nigrum amplius infir-
metur;
paulò pòſt gignitur viridis: & tandem flaue-
ſcit, nec vlterius progreditur, quoniam in maturatio
ne extinguitur humidum.
Nec tibi imponant ea quę
ſuprà dicta fuerunt, &
quæ hîc dicuntur. nam ſuprà
declaratum fuit, nigrum gigni aduſtione humidi:
hîc
verò dicimus nigrum infirmari ac imbecillius reddi,
cùm omnino humidum exiccatur;
at cùm vltimò re-
ſoluitur, redit in cinerem, ſicut dictum eſt.
Poſt hæc
ſoluit aliud problema, quamobrem pyri, portulacę,
&
aliorum, quorum inter concoquendum defit ali-
monium, folia fiant punicea?
Cauſa eſt, quia antè
quàm natiuus, proprius, &
vltimus adueniat color,
alimentum deficit:
vt liquidò conſpicitur in foliis vi-
tis, quæ humidi penuria rubent autumno.
Quæras,
qua de re non fiant flaua?
dicendum eſt, quoniam in
iis humor prorſus exiccatur.
at in cerealibus non de-
eſt omnino humidum.
remanet enim aliquid, etſi id
paucum ſit.
Denique epilogo concludit, rationi con-
ſentaneum eſſe, colorum in plantis diſcrimina, ex an-
tedictis cauſis accidere, nempe ex maturatione ac de
ſiccatione.
Qui verò per ἄπιον raphanum ſylueſtrem
intellexit, non omnino fortaſſe hallucinatus eſt, ha-
bet enim aliquid punicei:
attamem, cùm loquatur de
foliis quæ ob arefactionem decidunt, potius de pyro
audiendum eſſe mihi videtur:
quòd hunc puniceum
colorem referant, cum decidunt.
Atque de quinto
capite hactenus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index