Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (145) of 672 > >|
157145De his quæ Virtute Calida dicuntur. rùm, quemadmodum præter diuerſi generis particulas, quas in-
uicem complicatas in vnum corpus Natura coagmentauit, alias
etiam illis inſeruit, quas pro ſuo vnumquodque ingenio exha-
laret (vt multorum corporum odoræ expirationes teſtantur) ci-
trâ corporis ipſius diſſolutionem;
ita quoquè, ſi quæ ſint corpo-
ra à Naturâ conſtituta, vt ſenſum tactûs illicò calore feriant, ac
attrectentur (cuiuſmodi ſunt animalium viuentium carnes) præ-
ter igniculos, è quibus illorum temperatio conſtat, alios parti-
culis immiſtos continent, quos in proxima corpora immittant,
quin vlla corporis miſti particula pereat.
Hos igniculos, quos ap-
pellare liceat Abundantes, atque Effluentes, ſiquis corporis mi-
ſti Accidentia eſſe dixerit, eo quod illorum diſceſſionem Natura
permittat, non repugnabo;
nunquam tamen corpori illi *per acci-*
*dens* &
præter Naturæ inſtitutum, quaſi fortuitò & caſu, ineſſe
conceſſerim.
Grad. Inire poſſes gratiam non mediocrem à Philoſophis illis,
qui vim eſſiciendi eſſe aliquid aſſerunt naturæ additum, &
corpo-
ribus inanimatis facultates effectrices ſtatuunt accidentales:
ex
illis ſcilicet, quas indicaſti, expirationibus initium habere viden-
tur mutationes, quæ tanquam efficienti tribuuntur corpori, ex
quo expirationes illæ prodiere.
Neque graue, vt ego quidem ar-
bitror, illis eſſe deberet huiuſmodi accidentibus tribuere faculta-
tem gignendi corpora, quorum cauſam ægrè aſſignamus.
Sed
pleriſque eorum non placet hanc, qua nos progredimur, philo-
ſophandi ſemitam terere, tardis quidem &
hebetibus, vt ipſi
aiunt, ſatis commodam, ingenioſorum autem acumine minimè
dignam.
Dand. Suis ſe compungant acuminibus Metaphyſici, dum con-
torta &
aculeata ſophismata vltro citròque vibrantes diu pugnant
abſque victoriâ.
Delectabar & ego aliquando hoc certamine, in
quo ſinè cunctatione verba dare difficile non erat, modò præcur-
rentibus conſequentia afferrem;
vacuus ſcilicet periculo & metu,
ne me falſitatis redargueret Natura.
At vbi mentem ad res natu-
rales Phyſicè examinandas tranſtuli, rem difficultatis adeò ple-
nam ac laboris inueni, vt non rarò effectum cum cauſa # ;
conſen-
tientem non inueniens animum abiecerim;
deſperatio ſiquidem,
vt aiebat Tullius, eſt *ægritudo ſinè vllâ rerum expectatione melio-*
*rum.
* Quare ſatius fuerit his de Accidente ſiuè Metaphyſicis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index