Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica
page |< < (98) of 434 > >|
15898CHRISTIANI HUGENII
Hanc cycloidis dimenſionem primus invenit, via tamen
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
longe alia, eximius geometra Chriſtophorus Wren Anglus,
eamque
deinde eleganti demonſtratione confirmavit, quæ
edita
eſt in libro de cycloide viri clariſſimi Ioannis Walliſij.
De eadem vero linea, alia quoque multa extant pulcherrima
inventa
noſtri temporis mathematicorum, quibus præcipuè
occaſionem
præbuere problemata quædam à Blaſio Paſchalio
Gallo
propoſita, qui in his ſtudiis præcellebat.
Is cum ſua,
tum
aliorum inventa recenſens, primum omnium Merſennum
lineam
hanc in rerum natura advertiſſe ait.
Primum Roberval-
lium
tangentes ejus definiviſſe, ac plana &
ſolida dimenſum eſſe.
Item
centra gravitatis tum plani, tum partium ejus inveniſſe.

Primum
Wrennium curvæ cycloidis æqualem rectam dediſ-
ſe
.
Me quoque primum reperiſſe dimenſionem abſolutam por-
tionis
cycloidis, quæ rectâ, baſi parallelâ, abſcinditur per
punctum
axis, quod quarta parte ejus à vertice abeſt.
quæ
nimirum
portio æquatur dimidio hexagono æquilatero, intra
circulum
genitorem deſcripto.
Seipſum denique ſolidorum
ac
ſemiſolidorum, tam circa baſin quàm circa axem, centra
gravitatis
definiviſſe, itemque partium eorum.
Lineæ etiam
ipſius
(Sed hæc poſt acceptam à Wrennio dimenſionem)
centrum
gravitatis inveniſſe, &
dimenſionem ſuperficierum
convexarum
, quibus ſolida iſta eorumque partes comprehen-
duntur
;
earumque ſuperficierum centra gravitatis. Ac denique
dimenſionem
curvarum cujuſvis cycloidis, tam protractæ quam
contractæ
:
hoc eſt earum quæ deſcribuntur à puncto intra
vel
extra circumferentiam circuli genitoris ſumpto.
Et ho-
rum
quidem demonſtrationes à Paſchalio ſunt editæ.
A qui-
bus
ſuas quoque, de eadem linea, ſubtiliſſimas meditationes
expoſuit
Cl.
Walliſius, atque eadem illa omnia ſuo Marte
ſe
reperiſſe, ac problemata à Paſchalio propoſita ſolviſſe con-
tendit
.
Quod idem & doctiſſimus Lovera ſibi vindicat. Quan-
tum
vero unicuique debeatur, ex ſcriptis eorum eruditi dijudi-
cent
.
Nos propterea tantum præcedentia retulimus, quod ſi-
lentio
prætereunda non videbantur egregia adeo inventa, qui-
bus
factum eſt, ut, ex lineis omnibus, nulla nunc melius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index