Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
151
151 (139)
152
152 (140)
153
153 (141)
154
154 (142)
155
155 (143)
156
156 (144)
157
157 (145)
158
158 (146)
159
159 (147)
160
160 (148)
< >
page |< < (146) of 672 > >|
158146Diſſertatio Sexta. ue Dialecticis commentationibus non immorari diutiùs, ſed inue-
ſtigare &
perſcrutariea, quibus in caloris cognitionem pro noſtro in-
ſtituto deueniamus.
Maur. Non tamen fruſtra & inutiliter digredi à propoſito viſi
ſumus:
cum enim id quod re, ab eo quod virtute calidum dici-
tur, aliqua tandem ratione ſecernere opus ſit, vſui eſſe poſſunt,
quæ de Inſitis, Abundantibus, atque Effluentibus igniculis in-
dicauimus.
Grad. Celeberrima hæc eſt tum apud Philoſophos, tum apud
Medicos Diuiſio:
Nam *Actu* calida dicuntur, aut frigida, quæ
id, quod eſſe dicuntur, actu quaſi abſoluto &
præſente obtinent
adeò expromptâ energiâ, vt primo quoque contactu ſenſum affi-
cere poſſint eâ qualitate, qua prædita ſunt:
ſic actu frigida gla-
cies, actu calidum ferrum candens.
*Poteſtate* verò calida aut fri-
gida ſunt, quæ primo contactu potiùs contrariè affecta videntur,
ac dicantur, nec eorum vis percipitur, niſi excitetur, vt in actum
prodeat:
ſic vinum Creticum ex lagenâ niuibus obſitâ deprom-
ptum, tangenti frigidum eſt, in ventriculo demum calorem ex-
citat:
è conuerſo calida ex cucurbitis pulmenta æſtate comedi-
mus ad refrigerandum;
propterea & calidum vinum, & frigidam
cucurbitam pronunciamus Virtute &
Poteſtate. Quo quidem in
vocabulo conſentimus omnes:
ſed cum ex Philoſopho quodam
non inerudito aliquando quærerem, quî fiat, vt epoto liberali-
ter vino generoſo (non tamen admodum frigido, ne mihi antipe-
riſtaſim aliquam obtruderet) adeò quis incaleſcat, id quod non
contingit eâdem copiâ dilutius bibenti:
poſtquam multa dixiſſet
de Cauſis Vniuocis &
Æquiuocis, vinumque non formaliter cali-
dum cauſam caloris æquiuocam eſſe ſtatuiſſet, inæqualem effi-
ciendi facultatem meraco atque diluto ineſſe pronunciauit, quem-
admodum neque æqualiter ſenſum tactûs proritant, aut calefa-
ciunt, quæ calida dicuntur *Actu*, ſi alia intenſiùs, alia remiſſiùs
ferueant.
Meraciſſimo tamen hoc vocabulo *Cauſæ æquiuocæ* de-
pulſa non eſt ſitis cognoſcendi proximam cauſam familiariſſimi ef-
fectus:
familiariſſimi, inquam, nam qui meæ cymbæ ad puppim
præeſt nauicularius, in proximo ænopolio, ne me otioſus expe-
ctet, cum ſuis combibonibus hanc horam terit, vt quotidie
ſolet.
Dand. Si quem hoc vocabulo *Cauſæ Aquiuocæ* contentum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index