Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
151
151 (127)
152
152 (128)
153
153 (129)
154
154 (130)
155
155 (131)
156
156 (132)
157
157 (133)
158
158 (134)
159
159 (135)
160
160 (136)
< >
page |< < (135) of 376 > >|
159135LIBER VI. CAPUT II. matum, in aſpectuque nihil deſideretur. Alia enim ad manum ſpe- cies eſſe videtur, alia in excelſo; non eadem in concluſo, diſſimilis in
aperto
:
in quibus magni judicii eſt opera quid tandem faciendum ſit.
Non enim veros videtur habere viſus effectus, ſed fallitur ſaepe ab ejus
judicio
mens.
Quemadmodum etiam in ſcenis pictis videntur columna-
rum
projecturae, mutulorum ecphorae, ſignorum ſigurae, prominentes, cum
ſit
tabula ſine dubio ad regulam plana.
Similiter in navibus remi, cum
ſint
ſub aqua directi, lamen oculis infracti videntur, et quatenus eorum
partes
tangunt ſummam planitiem liquoris apparent (uti ſunt) directi;

cum
vero ſub aqua ſunt demiſſi, per naturae perlucidam raritatem, re-
mittunt
enatantes ab ſuis corporibus ſluentes imagines ad ſummam aquae
planitiem
atque hae ibi commotae efficere videntur infractum remorum
oculis
aſpectum.
Hoc autem, ſive ſimulacrorum impulſu, ſeu radiorum
ex
oculis effuſionibus (uti phyſicis placet) videamus utraque ratione, vi-
detur
ita eſſe, uti falſa judicia oculorum habeat aſpectus.
Cum ergo
quae
ſunt vera falſa videantur, et nonnulla aliter quam ſunt oculis pro-
bentur
, non puto oportere eſſe dubium, quin ad locorum naturas aut ne-
ceſſitates
, detractiones, aut adjectiones fieri debeant;
ſed ita ut nihil in
his
operibus deſideretur.
Haec autem etiam ingeniorum acuminibus, non
ſolum
doctrinis eſſiciuntur.
Igitur ſtatuenda eſt primum ratio ſymme-
triarum
, a qua ſumatur ſine dubitatione commutatio.
Deinde explicetur
operis
futuri et locorum imum ſpatium longitudinis et latitudinis, cujus
cum
ſemel fuerit conſtituta magnitudo, ſequatur eam proportionis ad de-
corem
apparatio, uti non ſit conſiderantibus aſpectus eurythmiae dubius,
de
qua quibus rationibus efficiatur, eſt mihi pronunciandum.
Primumque
de
cavis aedium uti fieri debeant, dicam.
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index