Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (99) of 434 > >|
15999HOROLOG. OSCILLATOR. penitiùs quam cyclois cognita ſit. Methodum vero noſtram,
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUT@@-
NE.
qua in hac metienda uſi ſumus, in aliis quoque experiri li-
buit, de quibus porro nunc agemus.
PROPOSITIO VIII.
CUjus lineæ evolutione parabola deſcribatur os-
tendere.
Sit paraboloides A B, cujus axis A D; vertex A; pro-
22TAB. XIII,
Fig. 1.
prietas autem iſta, ut ordinatim ad axem applicatâ B D,
cubus abſciſſæ ad verticem D A æquetur ſolido, baſin ha-
benti quadratum D B, altitudinem vero æqualem lineæ cui-
dam datæ M;
quæ quidem curva pridem geometris nota
fuit;
& ponatur axi D E juncta in directum A E, quæ ha-
beat {8/27} ipſius M.
Jam ſi filum continuum circa E A B ap-
plicetur, idque ab E evolvi incipiat, dico deſcriptam ex
evolutione eſſe parabolam E F, cujus axis E A G, vertex
E, latus rectum æquale duplæ E A.
Sumpto enim in curva A B puncto quolibet B, ducatur
quæ in ipſo tangat curvam recta B G, occurrens axi E A
in G.
& ex G ducatur porro G F, quæ ad rectos angulos
occurrat parabolæ E F in F;
& ſit ipſi G F perpendicula-
ris F H, quæ parabolam in F continget;
& denique F K
ordinatim ad axem E G applicetur.
Eſt igitur K G æqualis dimidio lateri recto, hoc eſt, ipſi
E A;
ac proinde, additâ vel ablatâ utrimque A K, erit
E K æqualis A G.
Eſt autem A G triens ipſius A D, quo-
niam B G tangit paraboloidem in B:
illud enim ex natura
curvæ hujus facile demonſtrari poteſt.
Ergo & E K æqualis
eſt trienti A D:
& K H, quæ ex natura parabolæ dupla eſt
K E, æquabitur duabus tertiis A D.
Itaque cubus ex K H
æqualis eſt {8/27} cubi ex A D, hoc eſt, ſolido baſin habenti
quadratum D B, altitudinem vero æqualem {8/27} M, hoc eſt,
ipſi A E.
Quamobrem ut quadratum D B ad quadratum
K H, ita erit K H longitudine ad A E, hoc eſt ad K G.
Erat autem K H æqualis {@/3} A D, hoc eſt ipſi G D.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index