Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (145) of 795 > >|
159145DE MAGNETE verſus extremum, Verſorium valde torpere incepit, vix directa,
plerumque declinans a Meridiano Magnetico, cuſpis tamen antea
Borea, ita permanfit, iterum vero 4 poli in Verſorio obſervabantur,
duo, ſed ſibi conſequentes, in parte ejus Borea, duo alii conſe-
quentes in parte Auſtrali.
6. Rurſus Verſorii medium imponebatur polo Magnetis Auſtrali,
atque illius parte Auſtrali producta ſuper polum ad diſtantiam 1 {1/2}
pollicis uſque ab extremo, Verſorium ſupra pinnam converſum fuit,
atque extremitas, antea Auſtralis, evaſit Borea:
utraque tamen
extremitas fugabatur a cuſpide Borea alterius Verſorii, atque obſer-
vabantur tria Puncta Conſequentia.
Omnia phænomena manſerunt eadem ac in §. 6. poſtquam Ver-
ſorii dimidum, nempe pars Auſtralis ſuper polo Magnetis Auſtrali
producta fuit, atque utraque extremitas adhuc fugabatur a cuſpide
Borea alterius Verſorii.
In his Experimentis patet 1°. Puncta Conſequentia, quæ in Verſo-
rio longo habentur, plura vel pauciora obſervari, prout ſuper Magnete
vario modo ductum fuit Verſorium.
2°. Eundem polum Magnetis
duas oppoſitas directiones Verſorio poſſe conciliare, prout hoc a
medio ſuo dextrorſum vel ſiniſtrorſum ſuper Magnete ducitur.
3°.
Partem Verſorii ultimo applicatam Magneti majoribus viribus imbui
reliqua parte, ideo enim converſum fuit Verſorium in §.
6. & 7.
4°.
Et patet error Regulæ a plurimis ſtabilitæ Doctis, polum Bo-
reum attrahere Auſtralem alterius Acus, dantur enim multi caſus,
in quibus polus Verſorii Auſtralis fugatur ab alterius polo Boreo,
quemadmodum in Experimento notatum fuit.
Hinc immerito Gil-
bertus L.
1. C. 6. refutavit Albertum magnum, dicentem ſuâ ætate
Magnetem inventum eſſe, qui una parte Ferrum ad ſe traheret, al-
tero autem polo ſui Ferri contrariam extremitatem â ſe abigeret,
cum attrahere debuiſſet;
hoc autem veriſſimum fuit, modo Al-
bertus cum Verſorio, quali nos uſi fuimus, tentamen inſtituerit.
EXPERIMENTUM XCII.
Sive Verſorii ſuperficies inferior, ſive ſuperior, ſiveanterior, ſive
poſterior lateralis, ducatur â medio ad extremum, tum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index