Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (140) of 530 > >|
160140M. VITRVVII POLL.
Et lacunaríorum díſtríbutíone. ] Lacunaria, quæ & laquearia, &
lac{us} dicuntur autore Seruio, ſunt contignationum cœlum, vnde laqueatæ cœnatio-
nes appellantur.
Lucili{us} apud Iſidorum lib. XIX.
Reſultant ædes\’ lac{us}\’.
Quod autem ad lacunariorum distributionem attinet, ſciendum lacunaria dici &
ipſa tigna, &
intertignia. Itaque cum triglyphi referant exteriorem tignorum par-
tem, &
quæ inter duo ſunt interualla ipſæ metopæ, ſi illorum erat impedita distri-
butio, &
interiorum lacunariorum neceſſe eſt fuiſſe impeditam. Illud addam au-
ctarij loco, antiquorum luxuriam verſatilia cœnationum laquearia feciſſe, &
ita
coagmentaſſe, vt ſubinde alia facies atque alia ſuccederet, &
toties tecta, quoties
fercula mutarentur.
Autor ei{us} rei Seneca Epistol. lib. XIIII.
Sed oblongíores tríglyphís dímídía altítudíne. ] In omnib{us} co-
dicib{us} hic loc{us} inquinat{us} &
maculoſ{us} eſt, ſcribendum, oblongiores triglyphi
dimidia latitudine, vt ſit ſenſ{us}, ſunt longiores, quàm decet, ſemimodulo, ſiue vno
tetrante.
Nam oportebat eſſe parib{us} laterib{us} quadrat{as}, & occupare ſolum pri-
mum columnarum tetrantem, medios duos ſeruari extremo hinc atque hinc trigly-
pho.
Si Verò triglyphi ſuper duos extremos tetrantes collocentur, neceſſe eſt metop{as}
produci in duos priores.
Quòd autem dimidia latitudine hîc & paulò pòſt resti-
tuendum ſit, facilè iudicabit, qui ſciuerit triglyphorum mediam altitudinem eſſe
ſemimoduli, &
quartæ partis vni{us} moduli, cum ipſæ metopæ ſolo ſemimodulo qua-
dratum ſuperent.
Díuídatur, ſí tetraſtylos erít, ín partes XXVIII. ſí hexaſty-
los, XLIIII.
] Quamuis hîc manu ſcriptos codices cum excuſis conſentire inue-
nerim, ſcribendum tamen duxi, ſi tetrastylos erit, in partes XXVII.
ſi hexasty-
los XLII.
Nam ſi ſupra ſingularum columnarum tetrantes collocentur ſinguli
triglyphi, &
in ſingulis intercolumnijs angularib{us} triglyphi duo, & metopæ tres,
in mediano metopæ quatuor, &
triglyphi tres, Metopæ autem craſſæ ſint modulum
vnum &
ſemiſſem, ipſi verò triglyphi craßi modulum vnum: adiectis ſingulis in
extremis angulis ſemimetopijs, vt vocat, ſi rectè ſupputabis, reperies modulos omni-
no non eſſe plures viginti ſeptem, ſi tetrastylos erit frons ædis.
Quòd ſi fuerit hexa-
ſtylos, fient moduli quadraginta duo, addantur enim vtrinque inter medianum
intercolumnium &
angularia triglyphi tres, & metopæ tres, id eſt, moduli
quindecim.
Ex hís vna pars erít modulus. ] Modulum accipit pro menſura, qua
partes omnes dimetiendæ ſunt.
Ea in alijs à craßitudine imi ſcapi columnæ, in Dori-
co genere à triglypho petitur.
Echínus cum annulís. ] Subaudi trib{us}, nam tot animaduerti addi ve-
luti regul{as} ſub echino in antiquorum operib{us} Doricis, cum alibi, tum in theatre
M.
Marcelli, vbi hodie Sabellorum dom{us}, in Tuſcanicis autem vnicum annulum.
Non defuerunt tamen & ex antiquis, qui pro annulis trib{us} cymatium ſcalpſe-
runt.
Quod gen{us} viſitur in amphitheatro, quod in media vrbe (Vtrefert Sueto-
ni{us}) Veſpaſian{us} ædificauit, &
Tit{us} fili{us} dedicauit. Id hodie Coliſeum, quaſi co-
loſſeum dic{as}, appellant, à coloſſo Neronis, qui haud procul fuit.
Sciendum autem
tres annulos non eſſe eiuſdem perpendiculi, ſed veluti faſciol{as} prominere,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index