Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (136) of 376 > >|
160136M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
CAPUT III.
De caυis aedium ſiυe atriis, de alis, tablina et periſtylio.
Cava aedium quinque generibus ſunt diſtincta, quorum ita ſigurae no-
minantur:
Tuſcanicum, Corinthium, Tetraſtylon, Diſpluviatum, Teſtudi-
natum.
Tuſcanica ſunt in quibus trabes in atrii latitudine trajectae (a) habeant interpenſiva (b) et colliquias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes: Item aſſeribus ſtillicidiorum in medium com-
pluvium (e) dejectus (d) .
In Corinthiis iisdem rationibus trabes et compluvia collocantur, ſed a parietibus trabes recedentes in circuitione
circa colummas componuntur.
Tetraſtyla ſunt, quae ſubjectis ſub tra-
bibus angularibus columnis, et utilitatem trabibus et ſirmitatem praeſtant,
quod neque ipſae magnum impetum coguntur habere, neque ab inter-
penſivis onerantur.
Diſpluviata autem ſunt, in quibus deliquiae (d) ar- cam (a) ſuſtinentes ſtillicidia rejiciunt. Haec hibernaculis maximas prae-
ſtant utilitates, quod compluvia eorum erecta (e) non obſtant luminibus
tricliniorum.
Sed ea habent in refectionibus moleſtiam magnam, quod
circa parietes (c) ſtillicidia deſluentia continent ſiſtulae (b), quae non
celeriter recipiunt ex canalibus aquam deſluentem.
Itaque redundantes
reſtagnant, et inteſtinum opus, et parietes in eis generibus aedificio- rum corrumpunt.
Teſtudinata vero ibi fiunt, ubi non ſunt impetus magni, et in contignationibus ſupra ſpatioſae redduntur habitationes .
1234567

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index