Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (133) of 300 > >|
160133Liber Vndecimus.cum Sole ſorti etur à terra diſtantiam. ſtella vero Mercurij aliquando maiorem, aliquando minorem, quam
Sol a terra rem otionem obtinebit, prout in Apogæo vel Perigæo epicycli fuerit.
Motus Mercurij. Cap. II.
QVæ ab Aſtronomis de Mercurij motibus traduntur, multis ſunt tricis perplexa, ac minus quam in cæ-
teris planetis certa:
cum enim parum a Sole digrediatur, rarò commode videri poteſt; quia cum appa-
ret, aut nimia Solis vicinitate, aut ob vapores qui
94[Figure 94] horizontem obſident (nonniſi enim apud hori-
zontem manè aut veſperi ſpectari poteſt incertè
ac difficilè admodum obſeruari poteſt:
propte-
rea ea tantummodo proferam, quæ certiora ac
maioris momenti videbuntur.
Obſeruationes igitur docent Mercurium circa
Solem, &
cum Sole, hoc pacto, moueri, vt in prę-
ſenti figura melius explicabitur, in qua terra vbi
T.
Sol vbi S. & Solis circuitus S O P Q. circa So-
lem deſcriptus ſit epicyclus ſpiralis, ſeu linea ſpi-
ralis, A B C D E F G H I K L M N.
cuius ma-
ior ſpira ſeu gyrus ſit A B C D.
quæ diſtet à Sole
vtrinque per gra.
28. minor vero F G H I, quæ
diſtet à Sole vtrinque gr.
20. & in hac linea ſit ali-
cubi ſydus Mercurij.
dum igitur Sol motu ſuo
mouetur ſub Zodiaco ab S.
in O. cum eo pariter
mouetur epicyclus, &
conſequemer planeta. Epi-
cyclus igitur hic mouetur eadem velocitate cum
Sole in longitudem ſeu in conſequentia ſigno-
rum, &
pariter etiam cum Sole diurna motione
ſpatio 24.
horarum: dum igitur hoc modo epicy-
clus hic imaginarius Solem comitatur, in eo pla-
neta continuo circa Solem circuit, atque hoc mo-
do, in ſuperiori parte, verbi gratia D A B.
proce-
ditab occaſu in ortum, ideſt, a D.
ad A. & a ab A.
ad B. hinc conſequenter pergit ad C. hinc verſus D. & propterea in inferiori parte tendit ab ortu in occaſum.
hic motus epicyclaris dicitur motus Anomaliæ, &
irregularitatis; ex eo enim fit, vt Mercurius videatur
irregulariter in Zodiaco moueri;
quando enim eſt in ſuperiori parte ſpiralis lineæ velocior apparet, quia
tunc motus eius conſentit cum motu centri epicycli in longitudinem:
quando vero eſt in parte inferiori, mo-
uetur contra motum centri epicycli, ac propterea tardior apparet.
hunc epicycli gyrum ſiue ſpiram vnam,
v.
g. a b c d e. abſoluit diebus 115. horis 21. min. 5. vnde ſingulis diebus peragrat de eius peripheria gr. 3. 6′.
24″.
quare totam v. g. ab A. ad E. reuolutionem abſoluit non integris 4. menſibus ſolaribus, ſed deſunt dies
ferè 6.
Præterea non abſoluit ſpiram in e, ſub a, paulo vltra ſub N. quia ob motum apogæi A. ſecundum ſi-
gnorum ordinem, ipſum A, transfertur ad n.
pręterea ſciendum eſt huius anomaliæ principium ab Aſtrono-
mis poni in punctis ſupremis A.
E. I. ab his enim locis hunc motum computant, ſeu numerant.
Oſeruarunt præterea non ſemper Mercurium in eadem diſtãtia a Sole circumire; ſicut non ſemper æqua-
lem circa Solem deſcribere circulationem;
in vna enim parte Zodiaci magis à Sole hinc inde digrediebatur,
quam in altera;
ſemel enim in anno digredietur à Sole gradibus 28. circiter; alias verò gra. 20. tantum: hunc
motum non ineptè ſaluare poſſumus poſita ſpirali linea, in qua Mercurius moueatur ab exteriori, &
amplio-
ri circuitu A B D.
paulatim, & ſpiratim per loca E F G H I K L M N. ad interiorem, ac minorem F G H I.
locus autem ille Zodiaci, in quo Mercurius ſemper eſt in minori gyro F G H. appellatur apogæum primum
Mercurij;
fit enim ibi a terra remotior. nec ſemper in eodem Zodiaci loco apogæum iſtud manet, ſed moue-
tur tardiſſimè in conſequentia;
nam annuus eius motus eſt tantum, min. 1′. ſecundorum 49″. quare gradum
vnum peragit annis 33.
& totum Zodiacum in annis circiter 11′ 880′. Oppoſitus autem Zodiaci locus eſt pe-
rigæum, in quo percurrit ampliorem lineam, fitq;
terræ vicin or. in medijs vero locis per medias ſpiras re-
uoluitur.
noſtra autem tempeſtate apogæum iſtud verſatur in principio Sagittarij, ibi enim Mercurius mi-
nus a Sole digreditur.
Perigæum verò in oppoſito loco, nimirum in principio Geminorum, vbi latius cir-
ca Solem euagatur.
Porrò hoſce medios motus ac tempora ijſdem modis, ac in Luna, & Sole compererunt.
Prædicti igitur motus ſiunt ſecundum Zodiaci longitudinem, verum præter eos alium habet, quo moue
tur ſecundum latitudinem Zodiaci, hoc eſt, modo in Auſtrum, modo in Boream ab eclypti a exorbitat, vſq;
aliquando ad gr. 4. 10′. vnde modo Borealis, modo Auſtralis denominatur; quod inde oritur quia ſpiralem
hanc epicyclicam non deſcribit ſemper ſub eclyptica, ſed aliquando citra, aliquando v tra eam.
Poſtremo ex hiſce omnibus motibus, exurgit tandem vltimus, & compoſitus Mercurij motus; qui ab vno
tropico ad alterum ſpiralis erit, ſicuti in Sole, &
Luna.
Lam vero, vt quæ reliqua ſunt abſoluamus, ſit in figura ductæ duæ lineæ T B. T D. à centro mundi T.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index