Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (148) of 672 > >|
160148Diſſertatio Sexta. deſinat, obſeruaui ex pyramide percuſſâ admodum paucas ſcintil-
las emicare, ex priſmate aliquanto plures, ſed ex baſi ſeu radice
admodum frequentes, &
acriorem ſulphuris odorem emittentes:
ſi verò ex aĕre attrito ignis ille gigneretur, multo magis id con-
tingeret, quando durior, &
magis compacta, atque perfecta
chryſtalli pars, ſcilicet priſmatis, aut pyramidis angulus à radice
remotior, percutitur.
Nam quod aëris attriti ea ſit vis, vt plum-
beas ſagittarum cuſpides liquefaciat, vt ſcribit Ariſtoteles lib.
2.
de Cœlo text.
42. nobis credibile non eſt, qui plumbeos (immò ne
cereos quidem) globulos è fiſtulis ferreis vi ignis euibratos non li-
quefieri, licèt velociùs impulſos, quàm ſagitta ab arcûs neruo
excuſſa, quotidie videmus:
ſed vel ſycophanta aliquis immode-
ratè abuti voluit Philoſophi facilitate, vel ineptus quiſpiam au-
ceps calamum videns priuatum mucrone, qui fortè in motu ex-
cidit, ſatis inſulsè exiſtimauit liquefactum plumbum perijſſe.
Cœ-
terùm aliquando ex ſolo ſilice ſcintillas exilire poſſe conſtat, quia
illas ex mutuâ duorum ſilicum colliſione abſque vllo ferro erupiſſe
teſtantur plurimi (mihi quippe id videre non contigit) neque cre-
ditu difficile eſt, nam idem pyritibus colliſis accidit, atque, ſi Ari-
ſtoteli lib.
2. de part. anim. cap. 9. adhibenda eſt fides, ex percuſſis leo-
num oſſibus quaſi ex ſilice elicitur ignis:
Aliquando ex ſolo cha-
lybe, nam memini vberes ſcintillas emanaſſe ex chalybeâ rotâ an-
tiquiori ſclopo affixâ, quoties ſiuè caſu, ſiuè conſultò, cum prę-
claram ferri temperationem vellem pueriliter experiri, laxato è la-
tere rota ipſa excurreret, nec omnino pyritem tangeret:
id quod
etiam paſſim obſeruare licet, quando circumactâ velociùs cote re-
ſtituitur acies obtuſis nouaculis, ſæpè enim plurimæ emicant ſcin-
tillæ, quemadmodum &
in acuendis enſibus; nam lapis è cotariâ
erutus non abundat huiuſmodi igniculis.
Ex ſilice autem pariter
&
ex chalybe, cum vterque igniculos contineat, in vulgari
igniario excitari ſcintillas procliue eſt opinari:
ſiquidem ſi lapidem
ferro aliquoties percutias ad excutiendum ignem, &
ſubiectâ mun-
dâ papyro excipias minutiſſimas particulas, quæ ex illa colliſione
ſeparantur, adhibito microſcopio non ſolùm lapideas arenulas
videbis, ſed &
ferreas particulas cum exiguo foramine vt plurimum
in ſpeciem globi excauati, aut ſcaphij, efformatas, cuiuſmodi
ſunt, quas Bombas vulgariter appellamus;
quaſi illa fuerint con-
ceptacula ignis, quiex ijs à reliquo ferro diuulſis, aperto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index