Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
121
121 (107)
122
122 (108)
123
123 (109)
124
124 (110)
125
125 (111)
126
126 (112)
127
127 (113)
128
128 (114)
129
129 (115)
130
130 (116)
< >
page |< < (147) of 361 > >|
161147SECTIO OCTAVA. non differt â priori niſi in eo, quod in ima parte cylindro A B C tubus hori-
zontalis M D inſertus ſit perforatus lumine D, per quod aquæ verticaliter exi-
liunt:
Diaphragma vero E F in medio perforatum eſt lumine G ut antea: in-
fra illud parvulum erat foramen K, ut facilius cavitas inferior aquis impleri poſ-
ſet, quo facto idem obturabatur, reliquumque vaſis replebatur.
His ita præparatis, effluentibusque aquis per D, obſervavit Mariottus,
mox illas aſcendiſſe uſque in I, deinde ſenſim imminuta velocitate uſque in
N &
tandem, imminente depletione tota cavitatis ſuperioris, A B F E uſque
in O, tuncque aſſumtis confeſtim novis viribus aſſiliviſſe fere uſque in F.
Animad-
vertit etiam, ſi bene memini, altitudinem jactus initialis eo minorem eſſe, quo mi-
nus ſit foramen G, ratione alterius D.
Videatur ejus tract. de motu aquarum part. IV.
diſc. 1. Putat autem horum motuum mutationes explicari poſſe fingendo vaſi
A B F E ampliſſimo tubum ſtrictiorem adhærere G L M D, per quem aquæ fluant.

At vero demonſtravimus &
experientia quotidie docet, motum aquarum ex
vaſe A B G L M D admodum diverſum eſſe ab eo, qui modo indicatus fuit.

Non minus falleretur ſi quis putaret aquam eadem velocitate exilire per fora-
men D, quaſi illud in diaphragmate E F poſitum eſſet, nam fieri poteſt, ut
altitudo jactus initialis ſit major &
minor altitudine F B. Nec denique ea effluent
aquæ quantitate, uti facile quis ſuſpicari poſſet, qua eodem tempore effluerent
ex vaſe ſuperiori ſimplici reſciſſa parte E F D C quamvis ita proxime ſe res ha-
beat, cum foramen G admodum minus eſt foramine D.
§. 9. Noſtra vero æquatio, nempe v = {mmx/nn + mm}, recte omnino
reſpondet phænomenis:
indicat enim aquam mox ab initio fluxus ad certam aſ-
cendere altitudinem, eamque tanto minorem, quanto minus eſt foramen
diaphragmatis p@æ foramine altero;
dein iſtum aſcenſum ſenſim diminui, do-
nec aqua omnis ex cavitate ſuperiori effluxerit, quo ipſo momento protinus
augmentum capit, totamque aquæ ſuperincumbentis altitudinem tantum non
attingit, quia tunc ex vaſe ſimplici eoque infinite amplo effluere cenſendæ ſunt
aquæ:
pauliſper tamen etiamnum retardantur aquæ à tranſitu aëris per fora-
men G, &
ſane notabiliter retardantur, cum foramen ſuperius valde parvum
eſt, de quo argumento mox quædam dicemus, cum de fluidis heterogeneis
ſermo erit.
Si figura Mariotti debita proportione reſpondeat argumento in-
ſtituto, oportet, ut foramen G alterius fecerit paullo pluſqnam dimidium.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index