Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (147) of 795 > >|
161147DE MAGNETE. detur Doctiſſimus Hambergerus ſimile aliquid obſervaſſe inProgram-
mate Inaugurali de Partialitate Acus Magneticæ, cujus obſerva-
tiones, etiamſi non accurate cum noſtris conveniant, non dubito
quin veræ ſint, &
bene adnotatæ, nam dabitur in his Experimen-
tis ſemper diſcrepantia, pro varia tempeſtate diei, anni, longitudine
&
ſtructura Ferri, tum pro vario Magnete, qui in uſum vocatur:
Acum, inquit, in ſuperficie ſuperiori polo Magnetis Boreali ſtrinxi
ab extremitate verſus centrum, hæc impoſita ſtilo, nec ſeſe ſponte
verſus Septentrionem dirigebat, ſed in quovis fere ſitu quie ſcebat,
aliqualem tamen conatum ſeſe dirigendi verſus Septentrionem obſer-
vabam:
Nobis autem ſemper contigit obſervare Acum accurate dirigi
in Meridiano Magnetico, etiamſi non tetigerit Magnetem, verum
centrum O AcûsTab.
4. fig. 9 probe deterſum fuit a ſquammis, quæ igni-
tione oriuntur, &
mobilitatem ſua aſperitate tollunt: pergit deinde, Ad-
moto polo Magnetis Boreali ad Acus cuſpidem, hæc recedebat a Ma-
gnete, cauda Acus haud accedebat, ſedtota Acus poſt aliquot vibrationes
reciprocas ita ſubſiſtebat, ut ad lineam per polos Magnetis ad
centrum Acus ductam eſſet perpendicularis, admoto vero polo Ma-
gnetis Auſtrali ad caudam, hæc ad polum accedebat, ejuſque mo-
tum ſequebatur, eodem polo ad cuſpidem accedente, etiam hæc ac-
cedebat ad polum Magnetis, eumque commotum ſequebatur, minori
tamen celeritate quam cauda.
Polus ergo Magnetis Auſtralis utrique
extremo amicus, ipſa vero acus reſpectu totius Magnetis partialis
erat.
In noſtro Experimento utraque Verſorii extremitas erat amica
polo Boreo alterius Verſorii, quod directe eſt oppoſitum obſervationi
Hambergeri;
elapſo menſerepetii Experimentum, eventu conveniente
cum obſervationibusHambergerianis, nam Verſorii utraque extremitas
erat amica polo Auſtrali alterius;
adeo Natura in Magneticis luxuriat,
ut oppoſitos nonnunquam effectus producat, quibus virium ſuarum
cauſam magis occultando, cum mortalium ſolertia late ludit, arrogan-
temque ſagacitatis fiduciam compeſcit.
Intelligi tamen facile poteſt
quomodo in tentamine primo ambæ Verſorii extremitates a cuſpide
eâdem alterius Verſorii attrahebantur:
Verſorii enim propoſiti extre-
mitasAuſtralis aCuſpideBorea alterius ante ullum Magnetis contactum
attrahebatur, vis hæc in Ferro longiſſimo permanſit, etiamſi Ma-
gnes extremo oppoſito fuerit applicatus:
Concipiatur ergo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index