Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (148) of 361 > >|
162148HYDRODYNAMICÆ
§. 10. Indicat porro formula noſtra, quod multis fortaſſe nondum
perſpectâ hâc theoriâ ſatis paradoxum videri potuiſſet, ſitum diaphragmatis
E F ſive altiorem ſive humiliorem nullo modo mutare impetum ſive veloci-
tatem aquæ effluentis;
ratio autem iſtius phænomeni omnibus nunc, puto,
manifeſta eſt.
§. 11. Jam vero examinabimus inſuper motum aquarum, cum plura
ſunt diaphragmata foraminibus pertuſa, per quæ aquæ tranſire cogantur, ut
effluxus per foramen D fieri poſſit.
Poterit id eodem abſolvi modo, quo uſi
ſumus in problemate §.
4. Ita autem inſtituto recte calculo retentisque deno-
minationibus ibidem adhibitis apparebit eſſe
v = x:
(1 + {nn/αα} + {nn/ββ} + {nn/γγ} + & c.)
ubi per α, β, γ & c. intelliguntur amplitudines foraminum, quæ ſunt in dia-
phragmatibus, dum n exprimit ut antea amplitudinem foraminis D, per quod
aquæ effluunt.
§. 12. Si proinde loco unius diaphragmatis ſint in ſimili vaſe, quale
(Fig.
39.) repræſentat, plura diaphragmata veluti in B, C, R & c. per quæ
11Fig. 39. aqua transfluat, dum per infimum foramen D effluit, mutabitur &
augebi-
tur confeſtim velocitas aquæ effluentis, quoties aliqua cavitas depletur:
talis
autem eſſe poteſt proportio inter altitudines A B, B C, C R, R E &
c.
atque amplitudines foraminum D, G, F, H & c. ut ſemper, quoties
nova depleri incipit concameratio, vena effluens ad eandem altitudinem
O aſſurgat, ſeu eadem velocitate effluat.
Id vero obtinetur (deſignatis am-
plitudinibus foraminum D, G, F, H &
c. per n, α, β, γ, & c.) faciendo
B C = {nn/αα} A B;
C R = {nn/ββ} A B; R E = {nn/γγ} A B & c.
ita ut poſitis ſoraminibus inter ſe æqualibus ſint pariter lineæ A B, B C, C R,
R E &
c. inter ſe æquales faciendæ. Facile quoque erit in vaſe cylindrico
eam conciliare foraminibus magnitudinem, ut ſuperficies fluidi eodem tem-
pore ab uno diaphragmate ad ſubſequens quodcunque deſcendat, &
cum
hæc diaphragmata æqualiter à ſe invicem &
à fundo diſtant, uniformis clep-
ſydrarum ſtructura excogitari poteſt.
§. 13. Si vero omnia diaphragmata altiſſime poſita ſint, jucundus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index