Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (149) of 361 > >|
163149SECTIO OCTAVA. luſus hydraulicus, venam proſilientem D O videre, quæ æqualibus incre-
mentis æqualibusque temporum intervallis, quod utrumque fieri poteſt,
ſubſultim creſcat.
§. 14. Propoſitum nunc ſit motum fluidi exilientis indagare, cum per
ſingula foramina alia atque alia fluida transfluunt.
Fluida autem leviora con-
tinue ponenda eſſe apparet, quo ſunt altius poſita, ne motus turbetur,
quod fit cum eodem tempore fluidum inferius aſcendit, ſuperiore deſcen-
dente, per commune foramen.
Innoteſcet hoc modo quisnam ſit motus
in aquis ex vaſe effluentibus undique clauſo præter foraminulum aliquod ſu-
perne exiſtens, quod aëri tranſitum concedit.
Hypotheſin vero infinitæ va-
ſis cylindrici amplitudinis ratione foraminum retinebimus, atque porro
gravitatem ſpecificam fluidi per D exilientis deſignabimus per A, illiusque
quod per G transfluit notabimus littera B, ſimiliterque gravitates ſpecificas
fluidorum per foramina, F, H, &
c. fluentium indicabimus reſpective litte-
ris C, D, &
c. Denique cum etiam conſiderandæ hic ſint altitudines diver-
ſorum fluidorum, quorum quidem, ob figuram vaſis cylindricam ſolum
infimum effluens altitudinem mutat, vocabimus x altitudinem fluidi infimi
ſupra foramen D, fluidorum reliquorum, eo quo ſibi ſuperincumbunt or-
dine, altitudines deſignabimus reſpective per b, c, d &
c. reliquas denomi-
nationes paragraphi undecimi retinebimus;
quibus ita præparatis compu-
tus inſtituetur ut §.
4. factum eſt, neque enim quicquam aliud inſuper ob-
ſervandum eſt, quam ut maſſæ guttularum iisdem tempusculis per diverſa
foramina transeuntium non ſimpliciter ex mole, ſed etiam ex gravitate ſpe-
cificia æſtimentur:
deſcenſus autem actualis pro ſingulis fluidis erit ſeorſim ſu-
mendus:
Hiſce veſtigiis inſiſtendo reperitur talis primo æquatio
A v + {nn/αα} B v + {nn/ββ} C v + {nn/γγ} D v + &
c. = A x + B b + C c + D d, + & c.
quæ reducta dat
v = (A x + B b + C c + D d + &
c.) : (A + {nn/αα} B + {nn/ββ} C + {nn/γγ} D + & c.)
§. 15. Si duo ſint liquores, erunt duo termini tam in numeratore
quam in denominatore ſumendi &
tres termini cum tres fuerint liquores, atque
ſic porro:
Si proinde liquor effluens ſit, v. gr. mercurius, ipſique ſuperin-
cumbat aqua ſtatuanturque gravitates ſpecificæ horum liquorum ut 14.
ad 1.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index