Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
71
71 (57)
72
72 (58)
73
73 (59)
74
74 (60)
75
75
76
76 (62)
77
77 (63)
78
78 (64)
79
79 (65)
80
80 (66)
< >
page |< < (149) of 361 > >|
§. 14. Propoſitum nunc ſit motum fluidi exilientis indagare, cum per
ſingula
foramina alia atque alia fluida transfluunt.
Fluida autem leviora con-
tinue
ponenda eſſe apparet, quo ſunt altius poſita, ne motus turbetur,
quod
fit cum eodem tempore fluidum inferius aſcendit, ſuperiore deſcen-
dente
, per commune foramen.
Innoteſcet hoc modo quisnam ſit motus
in
aquis ex vaſe effluentibus undique clauſo præter foraminulum aliquod ſu-
perne
exiſtens, quod aëri tranſitum concedit.
Hypotheſin vero infinitæ va-
ſis
cylindrici amplitudinis ratione foraminum retinebimus, atque porro
gravitatem
ſpecificam fluidi per D exilientis deſignabimus per A, illiusque
quod
per G transfluit notabimus littera B, ſimiliterque gravitates ſpecificas
fluidorum
per foramina, F, H, &
c. fluentium indicabimus reſpective litte-
ris
C, D, &
c. Denique cum etiam conſiderandæ hic ſint altitudines diver-
ſorum
fluidorum, quorum quidem, ob figuram vaſis cylindricam ſolum
infimum
effluens altitudinem mutat, vocabimus x altitudinem fluidi infimi
ſupra
foramen D, fluidorum reliquorum, eo quo ſibi ſuperincumbunt or-
dine
, altitudines deſignabimus reſpective per b, c, d &
c. reliquas denomi-
nationes
paragraphi undecimi retinebimus;
quibus ita præparatis compu-
tus
inſtituetur ut §.
4. factum eſt, neque enim quicquam aliud inſuper ob-
ſervandum
eſt, quam ut maſſæ guttularum iisdem tempusculis per diverſa
foramina
transeuntium non ſimpliciter ex mole, ſed etiam ex gravitate ſpe-
cificia
æſtimentur:
deſcenſus autem actualis pro ſingulis fluidis erit ſeorſim ſu-
mendus
:
Hiſce veſtigiis inſiſtendo reperitur talis primo æquatio
A
v + {nn/αα} B v + {nn/ββ} C v + {nn/γγ} D v + &
c. = A x + B b + C c + D d, + & c.
quæ reducta dat
v
= (A x + B b + C c + D d + &
c.) : (A + {nn/αα} B + {nn/ββ} C + {nn/γγ} D + & c.)

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index