Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (137) of 300 > >|
164137Liber Vndecimus.
Constructio, & vſus Tabulæ præcedentis.
EIus conſtructio, expoſitio, & vſus perſpicua erunt intelligenti ſuperiores Tabulas Lunæ, & Solis: ſatis
igitur ſit afferre exemplum.
Libet igitur ad tempus præſcns, quo hæc ſcribo inquirere tres prædictos
motus Mercurij, videlicet ad ann.
1616. die 6. hora 14 {3/4}. ſecundum Italos, ſeu vigeſimam poſt meridiem diei
quintæ Octobris.
quod tempus ſic ad calculum accommodari debet.
Quod igitur ad motum centri
11
# Sig. # Gra. # ´.
Rad. 1600. # 3 # 18 # 30
Anni 15. # 3 # 18 # 35
Biſſex. Sept. # 4 # 11 # 15
Dies 9. # 0 # 28 # 30
Summa Anomaliæ Mercurij # 12 # 18 # 50
epicycli attinet, is cum ſit idem
cum motu, ſeu loco Solis, ex cal-
culo loci Solis ex proprijs Tabu-
lis ad datum tempus reperies eu n
eſſe in gr.
13. ♎, quare & ibidem
erit epicyclus Merc.
Circa locum apogæi, vides il-
lud ex ſuperioribus eius Radici-
bus abſoluiſſe ſigna 8.
& occupare
partem primam noni ſigni, ideſt,
gr.
1. Sagittarij. Quapropter re-
ſtat, vt ex propria Mercurij Ta-
bula computemus eius anomaliã.
ex Tabula igitur anomaliæ in cal-
@e columnæ annorum, accipio radicem, ideſt, motum debitum anno 1600.
exacto, eumq; in formula exem-
pli adſcribo anno 1600.
vt vides: poſtea cum annis quindecim ex eadem columna e@icio motum eis debitum,
quem in formula ijſdem adſcribo.
idem facio cum menſe Septembri ex columna menſium anni biſſextilis,
quia annus 1616.
labens, ad quem pertinet hic menſis eſt biſſextilis: ſimiliter in diebus 9. necnon cum hor. 20.
quæ quamuis non reperiantur in Tabula, conijcio tamen eis deberi gr.
2 {1/2}. hos igitur omnes motus in ſum-
mam redigo, quæ eſt ſign.
12. gr. 18. 50′. ſed quia 12. ſigna efficiunt integrum circulum, ijſdem abiectis, erit
locus Merc.
in epicyclo infra apogæum ſpiræ gr. 9. ferè. & quoniam locus epicycli eſt fere in medio inter
perigæum, &
apogæum primum, ideo Merc. non percurret nec maiorem ſpiram, nec minorem, ſed me-
diam, quare erit hodie infra punctum E, ſuperioris figuræ in media ſpira, gr.
ferè 9. ſicuti eum ibi depinxi-
mus.
Vnde infero eum eſſe directum, ac velocem. cumque ſit in parte orientali epicycli erit veſpertinis, ſed
ſoli propior, quam vt videri poſſit;
quare poſt aliquos dies orietur ortu heliaco veſpertino. ſi eius locum in
Zodiaco habere vis, duc lineam T Merc.
quæ in puncto K, ſecans gyrum Solis, arcus S X, indicabit gradus
ferè 7.
quibus Merc. Solem in Zodiaco quidem præcedit, at in latione diurna ſubſequitur.
Porrò ſi quis Merc. videre aut obſeruare velit, id menſe Maio, quando nimirum maiorem ſpiram ducens,
magis à Sole recedit, melius perficiet:
tunc enim tẽporis verſatur in principio Geminorum, vbi eſt perigæus.
LIBER DECIMVSSECVNDVS
DE VENERE.
SPeculum rotundum cum capulo fuit apud Aegyptios Veneris Hieroglyphicum, & quidem illis
conueniens, cum referat ſpeculum geſtatorium, cuius manubrium inferius eſt, impudicæ
Deæ ſatis aptum inſigne:
ea nota breuitatis cauſa vtuntur Aſtronomi præcipuè in calculatio-
nibus.
ſuntalij, quæ velint eandem notam potius referre pomum illud, quod Veneri tanquam
pulchriori dono datum fuit.
Locus Veneris. Cap. I.
VT iam de Veneris planeta agamus, naturalis planetarum ordo poſtulat. ea enim poſt Mercurium, am-
pliorem circa Solem circunducit, orbem, ita vt ipſius Mercurij gyrum, gyrus Veneris compręhendat:
contra vero aliorum planetarum circitibus compręhendatur; quod primo authoritate, non ſolum antiquo-
rum aſtronomorum confirmatur, quos ſupra in Mercurio, ex Vitruuio, ac Martiano Capella citauimus;
ve-
rum etiam recentiorum omnium etiam noſtræ Soc.
ſcriptorum, obſeruationes atteſtantur. è quibus iucunda
æquè, admiranda illa eſt, quæ per Teleſcopium perficitur;
ſi enim in Veneris ſydus Teleſcopij auxilio accu-
rata inſpectione inquiramus, eam ita illuminari a Sole conſpiciemus, vt neceſlario ſequatur eam circa Solem
tanquam centrum circuire, ita vt modo infra ipſum feratur;
vti ſequenti capite explicabimus. Infra etiam
cap.
6. nouum modum habebis menſurandæ eius diſtantiæ à terra, & à Sole.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index