Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (152) of 672 > >|
164152Diſſertatio Sexta. calida illico recenſeatur, quicquid ex motu atque tritu incale-
ſcit;
incertum quippe eſſe poteſt, ſi duobus diuerſæ naturæ con-
fligentibus alterutrum caleſcat, ab vtro prodeant igniculi, quos
fortaſſe ab altero recipit corpus illud, quod naturâ frigidum eſt.
Sic vitreâ phialâ vino plenâ intrà frigidam agitatâ, vinum refri-
geratur, ipſum tamen Virtute frigidum non eſt;
& quamuis agi-
tatâ eâdem phialâ intra aquam calidam, vinum incluſum cale-
ſcat, non propterea vinum dicitur virtute calidum;
quia ſiue in-
caleſcat, ſiue refrigeſcat, extrinſecùs aſſumit calorem, aut frigus:

Hæc autem agitatio intrà aquam eſt quidam tritus atque conflictus
cum aquâ.
Quod ſi aquæ, quam frigidam eſſe conſtat, aliquid
inijcias, de cuius naturâ ambigas, calidane ſit?
an frigida? &
citrà antiperiſta ſis ſuſpicionem augeri aquæ frigus percipias, corpus
illud aquæ iniectum *Virtute Frigidum* pronunciabis, maximè ſi
tunc calidum tactui apparebat, cum inijceres.
Ea igitur Calida
Virtute dicuntur, quæ licèt ſolitariè accepta caloris ſpeciem tan-
genti non exhibeant, vim tamen habent excitandi calorem abſque
eo, quod opus ſit illa affricare corpori, quod incaleſcit, ſed ſatis
eſt ea aptè congruenterque applicare:
Ex quà applicatione deinde
oritur ſopitorum igniculorum excitatio, &
hanc ſæpè comitatur
corporis eiuſdem diſſolutio;
quicquid ſit, an aliquando opus ſit
illud in minutas particulas conterere, vt validiùs calefaciat.
Sic alij
integrum piper deglutiunt, alij ſolùm rudìter contuſum, alij omni-
no contritum adhibent, prout agere cupiunt in ventriculo calo-
rem, erumpentibus ex pipere igniculis aut ſenſim, ſi integrum
fuerit, aut confertim, ſi comminutum:
ſpiritus enim per ven-
triculum vagantes dum mouentur, ſollicitant in motum ignicu-
los pìperis, adeò vt demum piperis natura ſoluatur, &
igniculi
illi in ſtomacho tumultuantes atque agitati calorem maiorem effi-
ciant ad concoquendos grauiores &
difficiliores cibos, quibus per-
miſti eos comminuunt, &
temperant in chylum. Idem de vino di-
cendum, quod calore ventriculi reſolutum in ſuos ſpiritus &
igni-
culos miſcetur ingeſtis cibis, &
ad eorum reliquias in languente ſto-
macho adhuc hærentes vtiliùs exterendas atque fermentandas ali-
quando prodeſt;
quemadmodum non pauci ſibi perſuadent fidem
adhibentes Plinio lib.
23. cap. 1. ſcribenti, *vinum ieiunos bibere, no-*
*uitio inuento, vtiliſſimum eſt.
*
Grad. Ex his manifeſtum eſt, quare impij cuiuſdam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index