Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (153) of 672 > >|
165153De his quæ Virtute Calida dicuntur. vt habemus in Actis S. Luciani Mart. 7. Ianuar. Crudelitas exco-
gitârit craſſum neſcio quod malagma potiſſimùm ex ſinapi, quod
duorum puerorum Chriſtum eiurare conſtanter renuentium abra-
ſo capiti impoſuit, eoſque in feruente hypocauſto concluſit.
Ibi
enim, quaſi fulmine icta eſſent puerorum capita, primùm in-
clinati, in ſolum deinde corruerunt, nec multo poſt ætate minor
occubuit prior, vehementiam flammæ in capite accenſæ ferre diu-
tiùs non valens.
Igniculi nimirum, quibus plenus erat hypocau-
ſti aër, agitantes acerrimas ſinapis particulas, eas in nudati capitis
caluam confertim intrudebant, quibus ſtatim corrupta fuit ſpiri-
tuum animalium in neruis harmonia, &
factâ maximâ cerebri dy-
ſcraſiâ demum perierunt:
prior autem cecidit, cui per ætatem
nondum adeò obduruerat calua, vt difficiliorem aditum relinque-
ret igniculis ex ſinapi excitatis à calore hypocauſti.
Sic ſæpè illi-
tum vnguento aut oleo membrum calentibus pannis fouendum
præſcribunt Medici;
vt ſcilicet & cutis pori recludantur, & atte-
nuatæ ab intercurrentibus igniculis medicamenti particulæ ſe in-
ſinuantes, atque validiùs agitatæ, diſcutiant humores no-
xios.
Dand. Non ſemper externo calore opus eſt, ſed ſatis eſt ipſius
animalis calor, vt quaſi ſopiti igniculi excitentur, &
in carnis po-
ros ſe inſinuantes eiuſdem animalis calorem augeant.
Herba eſt,
quæ quia longa folia Nouena habet, Enneaphyllon dicitur, lum-
borum doloribus, &
coxendicum, vtiliſſima; ſed quia cauſticæ
naturæ eſt, imponitur lanâ circundata, ne vrat latus;
continuò
enim puſtulas excitat, vt apud Plinium legi lib.
27. cap. 9. Narrat
etiam Ioan.
de Lery apud Fournier Hydrogr. lib. 9. cap. 27. ſe vi-
diſſe ſępiùs mari innatantes immunditias quaſdam rubras ſimiles
criſtæ galli gallinacei adeò venenatas, vt manus tangens ſtatim ru-
beſceret.
Adde S. Auguſtinum lib. 21. de Ciu. Dei cap. 5. ſcriben-
tem *Pyritem lapidem Perſicum tenentis manum, ſi vehementiùs*
*prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit.
* Si quis
Daphnoidis baccas è nigro rufeſcentes guſtauerit, os atque gut-
tur accenditur;
ipſarum videlicet baccarum humor igniculis fæ-
tus dum palato &
gutturi adhæreſcit, ex animalis calore attenua-
tur, eiuſque igniculi ſe in carnem inſinuantes eam accendunt;
ni-
mirum celeriùs perreptantes, quàm par ſit, carnis particulas exa-
gitant, atque neruorum fibras acriûs pungunt.
Sic de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index