Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (146) of 530 > >|
166146M. VITR VVII POLL. proximæ columnæ triglyphum. Id verò ſpatij ſuperat intercolumnij interuallum
modulo vno, id eſt, hinc at hinc ſemimodulo, quantum ſcilicet metoparum tetran-
tib{us} columnarum inuehitur, ſedet\’.
Et metopæ duæ, & triglyphi bini erunt collocandi. ] Et hic lo-
c{us} vn{us} eſt è pulchrè contaminatis.
Ita habent omnia quæ viderim exemplaria,
adeò pertinaciter in errorem conſpirarunt.
Collocantur autem ſinguli triglyphi, non
bini, vnde &
monotriglyphi nomen nactum eſt id operis gen{us}. Quare pro bini,
ſinguli ſcribendum:
nec enim poſſunt eſſe in intercolumnio triglyphi duo, vbi ſunt
ſolummodo metopæ duæ.
In angularibus hoc amplius, dimidiatum quantum eſt ſpa-
tium hemitriglyphi.
] Inoleuit & hic iampridem error Vitruuij codicib{us}.
Expungenda vero eſt dictio dimidiatum. Nam quantum hemitriglyph{us} ampl{us}
eſt, tantum in angulis quantum ſcapi contractura patitur (ea enim prudenti Ar-
chitecto moderabitur) relinquendum, id eſt ſemimodul{us} vtrinque, quæ dixim{us}
ſemimetopiorum nomine accipi.
Quòd ſi animaduertere ſeueri{us}, & castigare mihi
permittatur:
nam aliquid omnino libertatis aſſumendum eſt, ſi locum hunc corri-
gere velis, deprauat{us} enim maniſesto eſt:
vel reclamantib{us} omnib{us} exemplari-
b{us}, isti ſcripturæ notam inuram, &
in deportatæ locum banc ſufficiam, In angu-
larib{us} non ampli{us}, quàm quantum eſt ſpatium hemitriglyphi.
Triplicem enim
habendam eſſe in triglyphis distribuendis epistyliorum rationem cenſet, angula-
rium, mediani, &
eorum, quæ vtrin inter hoc & illa ſunt. Ista ait in ſystylo &
monotriglypho genere habere metop{as} du{as}, &
triglyphum vnum, angularia au-
tem ſemitriglyphi ferè ſpatium, neque ampli{us} quicquam.
Medianum verò tri-
glyphos duos, &
metop{as} tres, ita enim nos emendam{us}.
In mediano contra ſaſtigium trium triglyphorum, & trium
metoparum ſpatium.
] Hic etiam loc{us} in omnib{us} libris turpi macula fœ-
dat{us} eſt.
Fieri enim non poteſt, vt collocatis ſupra column{as} triglyphis, in mediano
intercolumnio triglyphi tres conſtituantur, &
non plures quàm tres metopæ. Quare
ſi eam ſcriptionem recipim{us}, exigenda loco dictio trium, &
pro ea ſcribendum
guatuor, vt ſit, trium triglyphorum, &
quatuor metoparum. Statim enim poſt col-
locatos ſupra columnarum tetrantes triglyphos, ſequitur metopa, deinde triglyph{us},
postea metopa, inde triglyph{us}, postea metopa tertia deinde terti{us} triglyph{us}, quem
ſequitur quarta metopædemum ſupra columnam triglyph{us}.
Vides in intercolum-
nio eſſe metop{as} quatuor, cum ſint triglyphi tres.
Sed quòd cenſuerim{us} diastyli &
ſystyli diuerſa eſſe mediana intercolumnia, ſcribendum existimam{us}, duorum tri-
glyphorum, &
trium metoparum Deforme enim mihi videtur, medianum inter-
columnium eſſe proportionis ſeſquiquartæ ad reliqua.
Sed de intercolumnijs Doricis
&
intertriglyphijs in vniuerſum ita habeto. Diastyli intercolumnia præter me-
dianum, habent tres columnarum craßitudines, intertriglyphia pl{us} hoc habent ſe-
miſſem columnæ.
Hoc loco intertriglyphiũ accipio pro ſpatio, quod eſt à triglypho, qui
ſuper medios columnæ tetrantes collocat{us} eſt, ad proximum pari in loco conſtitu-
tum:
alioquin eram metopæ nomine appellatur{us}. Medianum intercolumnium patet
quatuor columnarum craßitudinem, intertriglyphium ſuperat id ſpatium ſemiſſe
columnæ.
Systyli intercolumnia, excepto mediano, habent interuallum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index