Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157 143
158 144
159 145
160 146
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
171 157
172 158
173 159
174 160
175 161
176 162
177 163
178 164
179 165
180 166
< >
page |< < (153) of 795 > >|
167153DE MAGNETE.
Quinque ultimas obſervationes, mecum communicare voluerunt
Viri præſtantiſſimi Fontenellius &
Maraldi.
Ex omnibus hiſce obſervationibus nonnulla Corollaria elicere nunc
licebit.
Corol. 1. Mutatio Declinationis non eſt proportionalis Tempori
in eodem loco Terræ.
Si enim obtineret hæc proportio, ſingulo
anno Declinatio æqualiter mutari deberet;
quod non fit, nam Sta-
tionarius fuit Magnes annis 1720, 1721, 1722.
quibus declinavit
13 gradibus verſus occaſum.
Stationarius fuit annis 1718, 1719,
quibus declinavit 12°, 30`.
itidem annis 1716, 1717, quibus de-
clinavit 12°, 20`.
verum aliis annis mutata fuit Declinatio, cum enim
anno 1700 declinabat 8°, 12`.
anno 1701 declinavit 8°, 25`, anno
1702.
8°, 48`. & ſic porro uſque ad annum 1711 ſingulis annis paſſa
fuit Declinatio mutationem.
Si æqualem decurſum plurium annorum ſimul ſumamus, pariter
obſervabimus, admodum inæqualem mutationem Declinationis, ne-
quaquam tempori proportionalem;
ſumamus enim 10 annos ſimul,
ab anno 1710 ad 1720.
quibus Declinatio obſervata fuit 10°, 50`,
&
13°. quibus Declinationis differentia eſt 2°, 10. ſed ab anno 1700
ad 1710 differentia eſt 2°, 38`.
ab anno 1670, ad 1680 differentia
fuit 1°, 10.
quare intra 10 annorum decurſum etiam non eſt æqua-
lis Declinationis differentia, quod probat Declinationem admodum
inæquali progreſſu temporis æquali intervallo, promoveri.
Corol. 2 Neque ſemper Declinatio progreditur, ſed quoque re-
trogreditur aliquando:
Nam anno 1712 Declinatio fuit 11°, 15`. &
anno 1713 fuit 11°, 12`.
adeoque retrogreſſa fuit 3 Minutis. ita quo-
que anno 1714 fuit Declinatio 11°, 30`.
quæ anno 1715 tantum fuit
11°, 10`.
ſic anno 1717 fuit 12°, 45`. & 1718 fuit 12°, 30`. nec mo-
do his ultimis temporibus retrograda fuit, ſed etiam anno 1681, quo
declinabat Acus 2°, 30`.
cum declinaverat Anno 1680, 2°, 40`.
Corol. 3. Cum igitur motus Declinationis ſit adeo diverſus, mo-
tus aliquis medius pro ſingulis annis inveniri poteſt, quia enim ſpa-
tio 56 annorum Declinatio mutata fuit 13 gradubus, hi dividantur
per 56 annos, prodeunt 13 {52/76} Minuta, ſive circiter 14 Minuta pro quo-
libet anno, qui Declinationis progreſſus poteſt vocari Motus medius.
Corol. 4. Eſt progreſſus Declinationis a vero Septentrione ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index