Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
171
171 (159)
172
172 (160)
173
173 (161)
174
174 (162)
175
175 (163)
176
176 (164)
177
177 (165)
178
178 (166)
179
179 (167)
180
180 (168)
< >
page |< < (155) of 672 > >|
167155De his quæ Virtute Calida dicuntur. pyrethri, aut à Iaborandi radice emiſſorum amplificatis poris at-
tenuatus
humor faciliùs exprimitur ex particularum commotione,
&
in abeuntis humoris locum alius ſuccedit defluens ex capite?
quemadmodum hauſtâ ex puteo aquâ, nouum laticem vena ſup-
peditat
.
Sed & illud mihi videtur probabiliter adijciendum, quod
huiuſmodi
igniculi penetrantes in neruos motum ſpiritibus conci-
lient
, adeoque illi recurrant in cerebrum, cui propterea vigor ad-
datur
ex hac ſpirituum commotione &
acceſſione; ſpiritus autem
ſuâ
virtute attenuant in cerebro pituitam, atque commouent, vt
faciliùs
per deſtinatos meatus expellatur.
Refluos verò in cerebrum
ſpiritus
per neruorum ductus mihi ſuadet ſubitum illud robur, quod
confeſtim
ab aſſumpto vino generoſo, aut cardiaco aliquo, expe-
rimur
quantumuis languidi:
neque enim aſſumpti cum cardiaco
ſpiritus
videntur permeare poſſe tantâ celeritate à ſtomacho ad cor:

ſed
ſi hi peruadentes ventriculi neruos repellant in cerebrum inclu-
ſos
ſpiritus, vt indè maiore copiâ &
aliquantò validiore impulſu
ſuppeditari
poſſint cordi, facilè intelligimus, quomodo tam citò
caput
, &
cor corroborentur, quibus fit ſpirituum viuidorum ac-
ceſſio
.
Quod ſi ſpiritus à cerebro in neruorum ductum tranſmiſſos
ad
ſuum fontem redire non admittas, ſatis eſt, ſi non cogatur ce-
rebrum
nouos ſpiritus neruis ſubminiſtrare iam refertis alijs ſpiri-
tibus
;
hinc enim oritur maior Spirituum copia in cerebro ipſo.
Non
negârim tamen ſuauitate odoris, qui afflatur è vino &
car-
diacis
, atque ex ore per palati foramina aſcendit, recreari ſta-
tim
cerebrum;
nam hoc quoque contingit, vnguentis & floribus
ad
nares admotis.
Quod ſi odoratus halitus vnâ cum ſpiritu, quem
ducimus
, ad pulmones venerit, faciliorem aditum ad cor cum
ſanguine
per arteriam venoſam inueniet:
Sed glutire cardiacum,
ſimulque
ſpiritum ducere nemo poteſt, epiglottide aſperam arte-
riam
occludente.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index