Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (155) of 672 > >|
167155De his quæ Virtute Calida dicuntur. pyrethri, aut à Iaborandi radice emiſſorum amplificatis poris at-
tenuatus humor faciliùs exprimitur ex particularum commotione,
&
in abeuntis humoris locum alius ſuccedit defluens ex capite?
quemadmodum hauſtâ ex puteo aquâ, nouum laticem vena ſup-
peditat.
Sed & illud mihi videtur probabiliter adijciendum, quod
huiuſmodi igniculi penetrantes in neruos motum ſpiritibus conci-
lient, adeoque illi recurrant in cerebrum, cui propterea vigor ad-
datur ex hac ſpirituum commotione &
acceſſione; ſpiritus autem
ſuâ virtute attenuant in cerebro pituitam, atque commouent, vt
faciliùs per deſtinatos meatus expellatur.
Refluos verò in cerebrum
ſpiritus per neruorum ductus mihi ſuadet ſubitum illud robur, quod
confeſtim ab aſſumpto vino generoſo, aut cardiaco aliquo, expe-
rimur quantumuis languidi:
neque enim aſſumpti cum cardiaco
ſpiritus videntur permeare poſſe tantâ celeritate à ſtomacho ad cor:

ſed ſi hi peruadentes ventriculi neruos repellant in cerebrum inclu-
ſos ſpiritus, vt indè maiore copiâ &
aliquantò validiore impulſu
ſuppeditari poſſint cordi, facilè intelligimus, quomodo tam citò
caput, &
cor corroborentur, quibus fit ſpirituum viuidorum ac-
ceſſio.
Quod ſi ſpiritus à cerebro in neruorum ductum tranſmiſſos
ad ſuum fontem redire non admittas, ſatis eſt, ſi non cogatur ce-
rebrum nouos ſpiritus neruis ſubminiſtrare iam refertis alijs ſpiri-
tibus;
hinc enim oritur maior Spirituum copia in cerebro ipſo.
Non negârim tamen ſuauitate odoris, qui afflatur è vino &
car-
diacis, atque ex ore per palati foramina aſcendit, recreari ſta-
tim cerebrum;
nam hoc quoque contingit, vnguentis & floribus
ad nares admotis.
Quod ſi odoratus halitus vnâ cum ſpiritu, quem
ducimus, ad pulmones venerit, faciliorem aditum ad cor cum
ſanguine per arteriam venoſam inueniet:
Sed glutire cardiacum,
ſimulque ſpiritum ducere nemo poteſt, epiglottide aſperam arte-
riam occludente.
Grad. Plurimum ſanè odoriferæ expirationes valent ad reficien-
dam aut vitiandam cerebri aut cordis temperationem.
Ex amico
ſemel ingreſſo Amſtelodamenſia Societatis Indicæ horrea pipere
referta non minùs, quàm apud nos ſint tritico plena, audiui ſe in-
dè quàm citiſſimè proripuiſſe, tam acrem odoris vim ferre non va-
lentem.
In Æmiliâ & in Campaniâ, vbi in foueis frumenta con-
duntur, ſi poſt aliquot menſes recludatur fouea, cauendum eſt,
ne quis ſtatim ab egeſtâ terrâ in foueam deſcendat, vt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index