Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (143) of 376 > >|
167143LIBER VI. CAPUT IX. in primo volumine de moenibus collocandis ſcriptum eſt, regiones aſpi-
ciantur, et ita villae collocentur.
Magnitudines earum ad modum agri,
copiasque fructuum comparentur.
Cortes magnitudinesque earum ad
pecorum numerum, atque quot juga boum opus fuerit ibi verſari, ita
finiantur.
In corte culina quam calidiſſimo loco deſignetur. Conjuncta
autem habeat bubilia, quorum praeſepia ad focum et orientis coeli re-
gionem ſpectent;
ideo quod boves lumen et ignem ſpectando, horridi non
fiunt.
Item agricolae regionum imperiti, non putant oportere aliam re-
gionem coeli boves ſpectare, niſi ortum ſolis.
Bubilium autem debent
eſſe latitudines, nec minores pedum denum nec majores quindenum:
Longitudo uti ſingula juga, ne minus occupent pedes ſeptenos. Balnearia
item conjuncta ſint culinae, ita enim lavationis ruſticae miniſtratio non
erit longe.
Torcular item proximum ſit culinae; ita enim ad olearios
fructus commoda erit miniſtratio:
habeatque conjunctam vinariam cellam
habentem ad ſeptentrionem lumina feneſtrarum;
cum enim alia parte ha-
buerit qua ſol calefacere poſſit, vinum quod erit in ea cella confuſum
ab calore, efficietur imbecillum.
Olearia autem ita eſt collocanda, ut ha-
beat a meridie calidisque regionibus lumen;
non enim debet oleum con-
gelari, ſed tepore caloris extenuari.
Magnitudines autem earum ad fru-
ctuum rationem, et numerum doliorum ſunt faciendae, quae cum ſint
cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos.
Ipſum autem
torcular, ſi non cochleis torquetur, ſed vectibus et prelo premitur, ne
minus longum pedes quadraginta conſtituatur;
ita enim erit vectiario ſpa-
tium expeditum:
Latitudo ejus ne minus pedum ſenumdenum; nam ſic
erit ad plenum opus facientibus libera verſatio et expedita.
Sin autem
duobus prelis loco opus fuerit, quatuor et viginti pedes latitudini den-
tur.
Ovilia et caprilia ita magna ſunt ſacienda, ut ſingula pecora areae
ne minus pedes quaternos et ſemipedem, ne plus ſenos poſſint habere.

Granaria ſublimata et ad ſeptentrionem aut aquilonem ſpectantia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index