Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
161 137
162 138
163 139
164 140
165 141
166 142
167 143
168 144
169 145
170 146
171 147
172 148
173 149
174 150
175 151
176 152
177 153
178 154
179 155
180 156
181 157
182 158
183 159
184 160
185 161
186 162
187 163
188 164
189 165
190 166
< >
page |< < (143) of 376 > >|
167143LIBER VI. CAPUT IX. in primo volumine de moenibus collocandis ſcriptum eſt, regiones aſpi-
ciantur
, et ita villae collocentur.
Magnitudines earum ad modum agri,
copiasque
fructuum comparentur.
Cortes magnitudinesque earum ad
pecorum
numerum, atque quot juga boum opus fuerit ibi verſari, ita
finiantur
.
In corte culina quam calidiſſimo loco deſignetur. Conjuncta
autem
habeat bubilia, quorum praeſepia ad focum et orientis coeli re-
gionem
ſpectent;
ideo quod boves lumen et ignem ſpectando, horridi non
fiunt
.
Item agricolae regionum imperiti, non putant oportere aliam re-
gionem
coeli boves ſpectare, niſi ortum ſolis.
Bubilium autem debent
eſſe
latitudines, nec minores pedum denum nec majores quindenum:
Longitudo uti ſingula juga, ne minus occupent pedes ſeptenos. Balnearia
item
conjuncta ſint culinae, ita enim lavationis ruſticae miniſtratio non
erit
longe.
Torcular item proximum ſit culinae; ita enim ad olearios
fructus
commoda erit miniſtratio:
habeatque conjunctam vinariam cellam
habentem
ad ſeptentrionem lumina feneſtrarum;
cum enim alia parte ha-
buerit
qua ſol calefacere poſſit, vinum quod erit in ea cella confuſum
ab
calore, efficietur imbecillum.
Olearia autem ita eſt collocanda, ut ha-
beat
a meridie calidisque regionibus lumen;
non enim debet oleum con-
gelari
, ſed tepore caloris extenuari.
Magnitudines autem earum ad fru-
ctuum
rationem, et numerum doliorum ſunt faciendae, quae cum ſint
cullearia
, per medium occupare debent pedes quaternos.
Ipſum autem
torcular
, ſi non cochleis torquetur, ſed vectibus et prelo premitur, ne
minus
longum pedes quadraginta conſtituatur;
ita enim erit vectiario ſpa-
tium
expeditum:
Latitudo ejus ne minus pedum ſenumdenum; nam ſic
erit
ad plenum opus facientibus libera verſatio et expedita.
Sin autem
duobus
prelis loco opus fuerit, quatuor et viginti pedes latitudini den-
tur
.
Ovilia et caprilia ita magna ſunt ſacienda, ut ſingula pecora areae
ne
minus pedes quaternos et ſemipedem, ne plus ſenos poſſint habere.

Granaria
ſublimata et ad ſeptentrionem aut aquilonem ſpectantia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index