Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (153) of 361 > >|
167153SECTIO OCTAVA. tium abſorbeatur. Igitur vis viva quæ ſingulis momentis perditur eſt ad vim
vivam quæ ſingulis momentis generatur, ut D Q ad D R.
Altitudines vero
B H, L P, &
c. repræſentant reſpective vim vivam, quæ continue guttulis per
foramina M, N transfluentibus ſeparatim demitur.
Puto tamen ſi foramina
fuerint fere æqualia, eorumque centra in rectam lineam poſita, ac denique pa-
rietes B M, C N, D R non admodum à ſe invicem remoti ſint, fieri poſſe, ut
aliquanto majori velocitate aquæ erumpant, quam theoria iſta indicat:
In re-
liquis caſibus non dubito de ejusdem accuratione, abſtrahendo animum ab im-
pedimentis ſæpe indicatis.
IV. Denique perſpicuum eſt, quoties ſuperficies aquæ H L, P Q & c.
ſitum ſuum mutant ſive plures, ſive una ſola, mox omnes ſuperficies loca
mutaturas eſfe, donec eo quo dictum fuit modo fuerint ad æquilibrium repo-
ſitæ.
Mutationes autem iſtas generaliter definire nodoſi æque ac prolixi eſt
calculi, niſi vaſa ponantur priſmatica &
infinitæ quaſi amplitudinis ratione
foraminum, ut nempe incrementa aſcenſuum potentialium aquarum M L, N Q &
c.
quæ locum mutant, negligi poſſint ratione aſcenſuum potentialium, qui in
guttulis per M, N, R transfluentibus perpetuo generantur.
Neque profecto
reſtrictio hæc afficere nos debet, cum paſſim jam viderimus in vaſis vel me-
diocriter admodum amplis poſſe ſine ſenſibili errore incrementa motus maſſa-
rum internarum rejici in calculo.
Omittam igitur ſolutionem generalem,
quæ mihi eſt, ob nimiam ejus prolixitatem, atque ut in hâc ſectione adhuc
feci, vaſa ceu infinite ampla &
quidem ad majorem concinnitatem priſmatica
ponam.
Incipiam autem à vaſe bifido.
§. 21. Repræſentatur hujusmodi vas bifidum (Fig. 42.) cujus pars A M
11Fig. 42. aquis plena, altera B N ſaltem usque ad H L repleta ponitur, cum jam flu-
xus per utrumque orificium M &
N incipit: affundanturque aquæ in A H,
ut vas conſtanter plenum ſervetur, ſic autem fiet, ut aquæ in B N aſſurgant
(aut etiam deſcendant pro rerum circumſtantiis) quod cum ita ſit, quære-
mus velocitatem ſuperficiei aqueæ, cum perveniet in ſitum h l.
Hunc in finem exprimemus amplitudinem orificii M per m, orificii N
per n &
amplitudinem h l (quæ quidem ubique eadem ponitur) per g. Dein-
de ponemus B M = a, H M = b, B h = x, atque proinde h M = a - x.
Sic vero patet ex poſitione infinitæ veluti vaſorum A M & B N

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index