Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (144) of 376 > >|
168144M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA nantur; ita enim frumenta non poterunt cito concaleſcere, ſed afflatu
refrigerata diu ſervantur;
namque ceterae regiones procreant curculionem,
et reliquas beſtiolas, quae frumentis ſolent nocere.
Equilibus, quae maxime in villa loca calidiſſima fuerint, conſtituantur, dum ne ad focum
ſpectent;
cum enim jumenta proxime ignem ſtabulantur, horrida ſiunt.
Item non ſunt inutilia praeſepia, quae collocantur extra culinam in aper-
to contra orientem;
cum enim in hieme anni ſereno coelo in ea tradu-
cuntur, matutino boves ad ſolem pabulum capientes, fiunt nitidiores.

Horrea, foenilia, farraria, piſtrina extra villam facienda videntur, ut ab
ignis periculo ſint villae tutiores.
Si quid delicatius in villis faciendum fuerit, ex ſymmetriis quae in
urbanis ſupraſcripta ſunt conſtituta, ita ſtruantur, ut ſine impeditione
ruſticae utilitatis aedificentur.
Omnia aedificia ut luminoſa ſint oportet curari, ſed quae ſunt ad
villas faciliora videntur eſſe, ideo quod paries nullius vicini poteſt obſta-
re.
In urbe autem, aut communium parietum altitudines, aut anguſtiae
loci impediundo faciunt obſcuritates.
Itaque de ea re ſic erit experiun-
dum.
Ex qua parte lumen oporteat ſumere, linea tendatur ab altitudine
parietis, qui videtur obſtare ad eum locum, cui lumen oporteat immitte-
re;
et ſi ab ea linea in altitudinem cum proſpiciatur poterit ſpatium
puri coeli amplum videri, in eo loco lumen erit ſine impeditione.
Sin
autem officient trabes, ſeu limina , aut contignationes, de ſuperioribus partibus aperiatur, et ita immittatur.
Et ad ſummam ita eſt gubernan-
dum, ut, e quibuscunque partibus coelum proſpici poterit, per eas fene-
ſtrarum loca relinquantur;
ſic enim lucida erunt aedificia. Cum autem
in tricliniis ceterisque conclavibus maximus eſt uſus luminum, tum etiam
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index