Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
161
161 (434)
162
162 (435)
163
163 (436)
164
164 (437)
165
165 (438)
166
166 (439)
167
167 (440)
168
168 (441)
169
169 (442)
170
170 (443)
< >
page |< < (441) of 568 > >|
168441ET HYPERBOLÆ QUADRATURA.
SCHOLIUM.
NOn opus eſt ut hic demonſtrem majorem duarum me-
diarum arithmeticè continuè proportionalium inter duas
inæquales quantitates majorem eſſe quam major duarum me-
diarum Geometricè continuè proportionalium inter eaſdem,
&
igitur hujus propoſitionis approximationem præcedentis
eſſe exactiorem, quod etſi fiat;
præcedente tamen ob facilita-
tem potius utimur.
PROP. XXIII. THEOREMA.
Sint duo polygona complicata
11
A B # A
C D # C
E F # G
K L # H
Z # X
A, B, nempè A extra hyperbolæ
ſectorem, B intra.
continuetur ſe-
ries convergens horum polygono-
rum complicatorum ſecundum me-
thodum noſtram ſubduplam de-
ſcriptorum, ita ut polygona extra
hyperbolam ſint A, C, E, K, &
c, & intra hyperbolam B,
D, F, L, &
c; Sitque ſeriei convergentis terminatio ſeu hy-
perbolæ ſector Z.
dico Z majorem eſſe quam C dempto tri-
ente exceſſus A ſupra C.
ſit exceſſus C ſupra G quarta pars
exceſſus A ſupra C, &
exceſſus G ſupra H quarta pars ex-
ceſſus C ſupra G, continueturque hæc ſeries in infinitum ut
ejus terminatio ſit X.
exceſſus A ſupra C major eſt quadru-
plo exceſſus C ſupra E, &
ideo exceſſus C ſupra E minor
eſt exceſſus C ſupra G, eſt ergo E major quam G.
Deinde
exceſſus C ſupra E major eſt quadruplo exceſſus E ſupra K,
&
ideo exceſſus C ſupra G multò major eſt quadruplo ex-
ceſſu E ſupra K, &
igitur exceſſus G ſupra H major eſt
exceſſu E ſupra K;
cumque E major ſit quam G, ma-
nifeſtum eſt K etiam majorem eſſe quam H:
eodem pror-
ſus modo demonſtratur in omni ſerierum A, C, E, K;
A,
C, G, H, continuatione, terminum quemcumque ſeriei A,
C, E, majorem eſſe quam idem numero terminus ſeriei

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index