Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
161
161 (141)
162
162 (142)
163
163 (143)
164
164 (144)
165
165 (145)
166
166 (146)
167
167 (147)
168
168 (148)
169
169 (149)
170
170 (150)
< >
page |< < (149) of 677 > >|
169149LIBER SECVNDVS.
QVONIAM verò in omnibus modis, quibus hactenus horizontale horologium deſcripſimus, hoc
11Alia deſcriptio
horologij hori-
zontalis Aſtro-
nomici noua &
pulcherrima be
neficio Ellipſis,
ſine punctis in
linea ęquino-
ctiali inuentis.
incommodi accidit, vt vix lineæ illæ horariæ, quæ proximæ ſunt lineæ horæ 6.
à mer. vel med. noc. duci poſ-
ſint, propterea quòd lineam æquinoctialem in remotiſſimis punctis interſecant, monſtrabo aliam viam, &

nouam illam quidem à nemine antea (quod ſciam) tentatam, qua horarias lineas omnes ducere poſſimus
per puncta cuiuſdam ellipſis in plano horologij deſcriptæ, etiamſi nulla puncta in æquinoctiali linea habea
mus:
quæ quidem via omnino neceſſaria eſt ad horologia declinantia à Verticali, ſiue ſimul ad Horizon-
tem inclinata ſint, ſiue non, recte delineanda:
quoniam in his linearũ horariarũ nonnullæ æquidiſtantes
ferè ſunt interdũ lineæ æquinoctiali, vt ſuo loco manifeſtum erit.
Quamuis enim hoc idem alia ratione
præstiterit Andreas Schonerus, vt ſupra diximus, nullam tamen eius deſcriptionis demonſtrationem
nec ipſe, nec vllus alius confecit.
Via autem à nobis inuenta eiuſmodi eſt.
2210
DATO ſtylo G D, eius{q́ue} loco in G, ducatur per G, linea meridiana H I. Conſtituto rurſus ad ſty-
lum G D, qui perpendicularis ſit ad meridianam lineam, angulo complementi altitudinis poli G D H, &

124[Figure 124]332044305540 angulo altitudinis poli G D I, ita vt H D, ſit axis mundi, &
H, centrum horologij, punctum autem I, il-
lud, per quod linea æquinoctialis ducenda eſt ad HI, perpendicularis, veluti in præcedenti deſcriptione de-
monstrauimus;
ſumemus in axe H D, producto quodcunque punctum A, & ab eo ad H A, perpendicula
rem educemus AB, vt ſit A B, noua quædam communis ſectio Meridiani &
Aequatoris. Quo autem re-
6650 motius ſumptum fuerit punctũ A, eò accur atius horologium deſcribetur:
Vnde ſi ſtylus datus tantus fue
rit, vt recta H I, notabilem habeat longitudinem, contenti erimus punctis D, &
I. Sed quoniam in exem-
plo præcedentis deſcriptionis recta H I, eſt nimis breuis, accepimus propterea alia puncta remotiora A,
&
B. Deinde abſciſſa recta H C, ipſi A B, æquali, deſcribantur ex centro H, ad interualla H B, H C,
(quorum illud eſt inter centrum horologij, &
punctum B, per quod æquinoctialis linea in linea meridiana
ducitur, hoc vero æquale eſt communi ſectioni A B, Meridiani, &
Aequatoris inter meridianam lineã,
&
axem) duo circuli, qui (ducta prius diametro S T, ad meridianam lineam H B, perpendiculari) in 24.
partes æquales ſecentur, initio facto à meridiana linea H B, vel à diametro S T. Satis autem eſt, ſi exte-
rior diuidatur.
Nam rectæ ex punctis diuiſionum ad centrum H, ductæ ſecabunt interiorem quoque in
24.
partes ęquales, vt ad finem commentariorum in ſphæram demonſtrauimus. Poſt hæc ſumantur duo
puncta diuiſionum reſpondentia, qualia ſunt v.
g. F, & K: Sunt enim in eadem recta F k, ex F, ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index