Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (119) of 389 > >|
171119PARS SECUNDA. ordine, tum binaria conjungi cum ternariis, denariis, aliiſque, or-
dine itidem quocunque, &
ſemper eadem metbodo devenitur ad cen-
trum commune gravitatis maſſæ totius.
Id patet, quia quotcun-
que maſſæ conſiderari poſſunt pro maſſa unica, cum agatur de
numero punctorum maſſæ tantummodo, &
de ſumma diſtantia-
rum punctorum omnium:
ſummę maſſarum conſtituunt maſ-
ſam, &
ſummæ diſtantiarum ſummam per ſolam conjunctio-
nem ipſarum.
Quoniam autem ex generali demonſtratione ſu-
perius facta devenitur ſemper ad centrum gravitatis, atque id
centrum eſt unicum;
quocunque ordine res peragatur, ad illud
utique unicum devenitur.
255. Inde vero illud conſequitur, quod eſt itidem commune,
11Inde & theo-
rema, ope cu-
jus inveſtigatur
id in figuris
continuis.
ſi plurium maſſarum centra gravitatis ſint in eadem aliqua recta,
fore etiam in eadem centrum gravitatis ſummæ omnium;
quod
viam ſternit ad inveſtiganda gravitatis centra etiam in pluribus
figuris continuis.
Sic in fig. 38 centrum commune gravitatis to.
22F. 38. tius trianguli eſt in illo puncto, quod a recta ducta a vertice an-
guli cujuſvis ad mediam baſim oppoſitam relinquit trientem ver-
ſus baſim ipſam.
Nam omnium rectarum baſi parallelarum,
quæ omnes a recta BD ſecantur bifariam, ut FH, centra gra-
vitatis ſunt in eadem recta, adeoque &
areæ ab iis contextæ
centrum gravitatis eſt tam in recta BD, quam in recta GE
ob eandem rationem, nempe in illo puncto C.
Eadem metho-
dus applicatur aliis Figuris ſolidis, ut pyramidibus;
at id, ut
&
reliqua omnia pertinentia ad inventionem centri gravitatis
in diverſis curvis lineis, ſuperficiebus, ſolidis, hinc proſluen-
tia, ſed meæ Theoriæ communia jam cum vulgaribus elemen-
tis, hic omittam, &
ſolum illud iterum innuam, ea rite pro-
cedere, ubi jam ſemel demonſtratum fuerit, haberi in maſſis
omnibus aliquod gravitatis centrum, &
eſſe unicum, ex quo
nimirum hic &
illud fluit, areas FAGH, FBH licet inæ-
quales, habere tamen æquales ſummas diſtantiarum omnium
ſuorum punctorum ab eadem recta FH.
256. In communi methodo alio modo ſe res habet. Poſtea-
33Difficultas de-
monſtrationis
in communi
methodo.
quam inventum eſt in fig.
40 centrum gravitatis commune maſ-
ſis A, &
B, juncta pro tertia maſſa DC, & ſecta in F in ratio-
ne maſſarum D, &
A + B reciproca, habetur F pro centro com-
44Fig. 40. muni omnium trium.
Si prius inventum eſſet centrum com-
mune E maſſarum D, B, &
juncta AE, ea ſecta fuiſſet in F
in ratione reciproca maſſarum A, &
B + D; haberetur itidem
illud ſectionis punctum pro centro gravitatis.
Niſi generaliter
demonſtratum fuiſſet, haberi ſemper aliquod, &
eſſe unicum
gravitatis centrum;
oporteret hic iterum demonſtrare, id novum
ſectionis punctum fore idem, ac illud prius;
ſed per ſingulos
caſus ire, res infinita eſſet, cum diveræ rationes conjungendi
maſſas eodem redeant, quo diverſi ordines litterarum conjun-
gendarum in voces, de quarum multitudine immenſa in exiguo
etiam terminorum numero mentionem ſecimus num.
114.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index