Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
171 81
172
173 82
174
175 83
176
177 84
178
179 85
180
181 86
182
183 87
184
185 88
186
187 89
188
189 90
190
191 91
192
193 92
194
195 93
196
197 94
198
199 95
200
< >
page |< < of 256 > >|
172LIBER
Cun venerit ad mœnia, efficiatur caſtellum, & caſtello coniũctum ad re-
cipiendum aquam triplex immiſſarium, collocentur in caſtello tres fiſtu
læ æqualiter diuiſe intra receptacula coniuncta, vti cum abundauerit ab ex
tremis in medium receptaculum redundet, Ita in medio ponentur fiſtulæĩ
omnes lacus &
ſalientes, Ex altero in balneas vt vectigal quotannis popu-
lo præſtent, ex quibus tertio in domos priuatas, ita ne deſit in publico, Non
enim poterunt auertere cum habuerint a capitibus proprias ductiões, Hæc
autem quare diuiſa conſtituerim, hæ ſunt cauſæ, vti qui priuatim ducent,
in domos, vectigalibus tueantur per publicanos, aquarum ductus, Sin au-
tem medii montes erunt inter mœnia &
caput fontis ſic erit faciundum, vti
ſpecus fodiantur ſub terra, librentur ad faſtigium, quod ſupra ſcriptum
eſt, &
ſi tophus erit aut ſaxum in ſuo ſibi canalis excidatur, ſin autem terre-
num, aut arenoſum erit ſolum, parietes cum camera in ſpecu ſtruantur, &

ita perducatur.
Putei ita ſint facti vti inter duos ſint actus.
102[Figure 102]a. triplex im
mifſarium
b. ſpecus
c. caſtellum
a b c
Sin autem fiſtulis plumbeis duce-
tur, primum caſtellum ad caput
ſtruatur, deinde ad copiam aquæ
lamne fiſtularum conſtituantur,
eæ fiſtulæ ab eo caſtello collocẽ-
tur ad caſtellum quod erit in mœ
nibus, Fiſtulæ ne minus longe pe-
dum denum fundantur, quæſi cẽ
tenarie erunt pondus habeant in
ſingulos pondo, Mcc.
ſi octogena
rie pondo.
Dcccclx. ſi quinquage
nariæ pondo.
Dc. quadragenariæ
pondo.
cccclxxx. tricenariæ pon-
do.
ccclx. vicenariæ pondo. ccxl.
Quinumdenum pondo. clxxx.
denum pondo.
cxx. octonum põ-
do.
xcvi. quinarie pondo. lx. Ex la
titudine autem lamnarum quot
digitos habuerint antequam ĩ ro-
tundationem flectantur, magnitudinũ ita nomina concipiunt fiſtulæ.
Nã
quæ lamna fuerit digitorum quinquaginta cũfiſtula perficietur ex ea lam-
na, uocabitur quinquagenaria, ſimiliter reliquæ.
Ea autẽ ductio quæ per
fiſtulas plumbeas eſt futura, hanc habebit expeditionẽ, quod ſi caput habe
at libramẽta ad mœnia mõteſ medii nõ fuerint altiores, ut poſſint ĩterpel
lare, ſic neceſſe ẽ eo℞ interualla ſubſtruere ad librãmẽta, quẽadmodũ in ri-
uis &
canalibus dictum eſt, Sin aũt nõ longa erit circũitio,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index