Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
171
171 (147)
172
172 (148)
173
173 (149)
174
174 (150)
175
175 (151)
176
176 (152)
177
177 (153)
178
178 (154)
179
179 (155)
180
180 (156)
< >
page |< < (148) of 376 > >|
172148M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA tum, ad vetuſtatem ea erunt ſine dubitatione firma. Sin autem hypogea
concamerationesque inſtituentur, ſundationes eorum fieri debent craſſiores,
quam quae in ſuperioribus aedificiis ſtructurae ſunt ſuturae, eorumque
parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inſeriorum medio collocen-
tur, uti ſolido reſpondeant.
Nam ſi in pendentibus onera ſuerint parietum
aut columnarum, non poterunt habere perpetuam ſirmitatem:
praeterea
inter limina ſecundum pilas et antas, poſtes ſi ſupponentur, erunt non
vitioſae.
Limina enim et trabes ſtructuris cum ſint oneratae medio ſpa-
tio pandantes, ſrangunt ſua lyſi ſtructuras.
Cum autem ſubjecti ſuerint
et ſubcuneati poſtes, non patiuntur inſidere trabes, neque eas laedere.
Item adminiſtrandum eſt, uti levent onus parietum fornicationes, cuneo-
rum diviſionibus et ad centrum reſpondentes earum concluſurae.
Cum
enim extra trabes, aut liminum capita arcus cuneis erunt concluſi;
pri-
mum non pandabit materies levata onere;
deinde ſi quod e vetuſtate vi-
tium coeperit, ſine molitione ſulturarum ſaciliter mutabitur.
Itemque
quae pilatim aguntur aediſicia, et cuneorum diviſionibus, coagmentis ad
centrum reſpondentibus, ſornices concluduntur.
Extremae pilae in his
latiores ſpatio ſunt ſaciundae, uti vires eae habentes reſiſtere poſſint, cum
cunei ab oneribus parietum preſſi, per coagmenta ad centrum ſe premen-
tes extruderint incumbas, Itaque ſi angulares pilae erunt ſpatioſis ma-
gnitudinibus, continendo cuneos ſirmitatem operibus praeſtabunt.
Cum
in his rebus animadverſum fuerit, uti ea diligentia in his adhibeatur,
non minus etiam obſervandum eſt uti omnes ſtructurae perpendiculo re-
ſpondeant, neque habeant in ulla parte proclinationes.
Maxima autem
eſſe debet cura ſubſtructionum, quod in his infinita vitia ſolet facere
terrae congeſtio.
Ea enim non poteſt eſſe ſemper uno pondere, quo ſo-
let eſſe per aeſtatem, ſed hibernis temporibus, recipiendo ex imbribus
aquae multitudinem, creſcens et pondere, et amplitudine, disrumpit et
extrudit ſtructurarum ſeptiones.
Itaque ut huic vitio medeatur, ſic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index