Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
< >
page |< < (153) of 530 > >|
173153DE ARCHITEC. LIB. IIII. ſcalptura. Corona deinde plana fiat cum cymatio, proiectura autem eius
erit, quanta altitudo ſupercilij, quòd ſupra antepagmenta imponitur.
De-
xtra ac ſiniſtra, proiecturæ ſic ſunt faciendæ, vti crepidines excurrant, &

in vngue ipſa cymatia coniungantur.
Sin autem Ionico genere futuræ
erunt, lumen altum ad eundem modum, quemadmodum in Doricis fie-
ri videtur, latitudo conſtituatur, vt altitudo diuidatur in partes duas &

dimidiam, eiusq́;
partis vnius ſemis ima luminis fiat latitudo: contractu-
ræ, ita vt in Doricis.
Craſsitudo antepagmentorum altitudine luminis in
fronte XIIII.
parte, cymatium huius craſsitudinis ſexta: reliqua pars,
præter cymatium, diuidatur in partes XII.
harum trium prima corſa fiat
cum aſtragalo, ſecunda quatuor, tertia quinq, eæq́;
corſæ cum aſtragalis
circumcurrant.
Hyperthyra autem ad eundem modum componantur,
quemadmodum in Doricis hyperthyridibus.
Ancones, ſiue prothyrides
vocentur, exculptæ dextra ac ſiniſtra præpendeant ad imi ſupercilij li-
bramentum, præter folium.
Eæ habeant in fronte craſsitudinem ex an-
tepagmenti tribus partibus vnam, in imo quarta parte graciliores, quàm
ſuperiora.
Fores ita compingantur, vti ſcapi cardinales ſint ex altitudine
luminis totius duodecima parte.
Inter duos ſcapos tympana ex duode-
cim partibus habeant ternas partes.
Impagibus diſtributiones ita fient,
vti diuiſis altitudinibus in partes quinq, duæ ſuperiori, tres inferiori de-
ſignentur.
Super medium medij impages collocentur, ex reliquis alij in
ſummo, alij in imo compingantur.
Latitudo impagis fiat tympani tertia
parte, cymatium ſexta parte impagis.
Scaporum latitudines impagis di-
midia parte.
Item replum de impage dimidia & ſexta parte. Scapi, qui
ſunt ante ſecundum pagmentum, dimidium impagis conſtituantur.
Sin
autem valuatæ erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adijcia-
tur amplius foris latitudo (ſi quadriforis futura eſt) altitudo adijciatur.
Atticurges autem ijſdem rationibus perficiuntur, quibus Dorica præter-
ca corſæ ſub cymatijs in antepagmentis circundantur, quę ita diſtribui de-
bent, vti in antepagmentis, pręter cymatium, ex partibus ſeptem habeant
duas partes, ipſaq́;
forium ornamenta non fiunt ceroſtrota neque bifora,
ſed valuata, &
aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes ędium
ſacrarum informationibus oporteat fieri Doricis, Ionicis, Corinthijsq́;

operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus expoſui.
Nunc
de Tuſcanis diſpoſitionibus, quemadmodum inſtitui oporteat, dicam.
IN CAPVT VI. ANNOTAT.
Eteorum antepagmenta. ] Antepagmenta ſunt lapides vtrunque ostij
lat{us} munientes, qui &
antæ dicuntur, παραά{δι}ε à Græcis, ſiue αθμοὶ nomi-
nantur:
nam parastat{as} aliud eſſe dicem{us} lib. V. cap. I. Sed & parast{as} ex nonnullo-
rum ſententia pars eſt Græcorum ædificiorum, vt ſcribit Vitruui{us} lib.
VI. cap. X.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index