Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
< >
page |< < (154) of 530 > >|
174154M. VITRVVII POLL.
Genera enim thyromaton hæc. ] Id eſt, ostiorũ. Quæ antiqui nuſquam
niſi quadrangula fecere, ſicuti nec fenestr{as}.
Posteri verò etiam arcuatis vſi ſunt,
postquam peſſum iuit architectonice, &
neglectis probatißimorum operum exem-
plis, Germanorum arbitratu ceptum eſt ædificari.
Port{as} vrbium fuiſſe arcuat{as}
quæ extant veterum monumenta fuerint argumento:
priuatarum ædium arcuatum
ostium, aut etiam ſacrarum ianuam nunquam reperi{as}.
Atticurges. ] pro Corinthio hoc loco intelligendum, ex fine hui{us} capitis.
Quanquam atticurgen baſim lib. III. dixiſſe videtur pro ea quæ eſt hodie Dorica.
Aequelibrata ſit capitulis ſummis columnarum, quę in pro-
nao fuerint.
] Istiuſmodi corona ſua altitudine erit deformis. Quamobrem fuit
temp{us}, quum existimaui locum, qui ſequitur, ita legi oportere, Vti quæ altitudo
ædis à pauimento ad lacunaria fuerit, diuidatur in partes tres, &
ex eis duæ par-
tes ſemis lumini valuarum altitudine conſtituantur, non vti ſcriptum eſt, in partes
tres &
ſemis, & ex eis duæ partes lumini, & quæ ſequuntur.
Lumen autem hypothyri conſtituatur. ] Hypothyrum ἀυΤò Τò
κάσμα @ θύρα, id eſt hiantem inanitatem, &
vacuum ipſi{us} ostij ſiue lumen,
vt etiam postea vocat, dixit.
Iuli{us} Pollux libro decimo onomast. cap. IIII. τὰ
θύρα, niſi mendoſ{us} eſt codex, vocat.
Hermola{us} enim τ{ὴν} θυ{ρι}δα legiſſe vide-
tur, &
τὰ θυ{ρι}{δι}α proipſis forib{us} & valuis. Aliàs hypothyri nomine limen
inferi{us} ſignificatur.
Illud fortaſſe non fuerit negligendum, valu{as} dici, quæ int{us}
aperirentur, fores autem, quæ foris.
Atque istud à Grammaticis, quos tamen negli-
gere in ijs, quæ Architecturæ ſunt, fuerit aliquando neceſſe.
Vti quæ altitudo ædis à pauimento ad lacunaria fuerit. ] La-
cunaria (niſi valde fallor) reſpondent libramento imæ coronicis pronai.
Alijs magis
placebit epistylio, quod mihi non probatur.
Hoc vt faciam perſuadeor, quòd lacuna-
ria ſint ſupra trabes, quarum, vt dixi, imago eſt epistylium.
Vitruui{us} libri ſexti,
cap.
IIII. de atrio loquens, Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit, quarta dem-
pta ſupra trabes extollatur, reliquum lacunariorum &
arcæ. Supra trabes ita ra-
tio habeatur.
Summa igitur coronix pauimentum referet, ima verò lacunaria, quia
ibi finit contignatio ſuperior, ſicut inferior deſinit ſupra trabes, ſiue epistylium.
Ad perpendiculum videntur oportere collocari. ] Id eſt, ſine vl-
la contractione, aut poti{us}, ſi lumen ab imo ad ſummum ſuperabit pedes triginta,
ſecundum ratam partem, ad eundem modum expedienda erit luminis contractu-
ra.
Atque ita ad perpendiculum collocari erit tantiſper pro rata portione lumen di-
minuere, dum tandem aliquando eo altitudinis veniat, vt nulla contractione op{us}
ſit.
Quæ enim ab oculo longi{us} abſunt, ſuapte natura graciliora videntur.
Collocandum eſt hyperthyrum. ] Superliminare dicitur Plinio lib.
XXIX. cap. IIII. Græci θύραμ ianuam ſiue ostium vocant, quòd vocabulum
Germani retinuerunt, thur appellantes, ſicut {\’μπ}έρθυρομ vberthur.
Ab eo Cicero
in Verrem, Ammian{us}, &
Oroſi{us}, ſpeudothyrum dixerunt pro postico, id eſt ostio
in parte ædium poſteriore, quaſi falſum ostium dicerent.
Aſtragalum Lesbium ſima ſcalptura. ] Veterum codicum fidem ſe-
cut{us}, &
vim verbi, monui aliquando sebaſtianum Serlium, locum hunc corru-
ptum non eſſe, pro ſine ſcalptura.
Dicebam enim ſimæ ſcalpturæ, eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index