Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
141
141 (127)
142
142 (128)
143
143 (129)
144
144 (130)
145
145 (131)
146
146 (132)
147
147 (133)
148
148 (134)
149
149 (135)
150
150 (136)
< >
page |< < (160) of 795 > >|
174160DISSERTATIO expoliendum tempore, nihilominus magis magiſque confirmatur quo-
tidianis obſervationibus;
hinc illud pro baſi eſt aſſumendum, quem-
admodum quoque Academiæ Regiæ Pariſinæ Sapientes eo uſi, con-
ferunt illud cum novis in itinere factis obſervationibus, atque re-
jectis omnibus aliis hypotheſibus, hoc ſolummodo poliunt, exco-
lunt, amplificant, illuſtrant.
Confer. L’Hiſtoire de L’Acad. Roy.
A°. 1712 Utigitur hoc negotium, quod valdequam intricatum eſt, cla-
re intelligatur, Mappa Magnetica Halley ana ponatur ante oculos;
vid.
Tab.
X. hæc baſis erit omnium, quæ in ſequentibus dicentur, quam
ideo hic adferre debui:
Mappa repræſentat fere integrum terrarum
orbem, tum lineas continet rectas, exhibentes Meridianos ductos
a polo Auſtrali ad Borealem:
præterea lineas Latitudinis habet, qua-
les in Mappis vulgaribus obſervantur:
Inſuper conſpiciuntur lineæ
curvæ, quæ pertinent ad demonſtrandam directionem Magnetis:

Eſt hæc Mappa confecta pro anno 1700, quo Declinatio Magne-
tis fuit in illis locis, qualis depingitur.
1°. datur curva, quæ in-
cipit in America ad Carolinam, tranſiens per Inſulam Bermudos, per
Oceanum Æthyopicum Auſtrum verſus, deſinens ad latitudinem Au-
ſtralem 58 Grad.
in Meridiano Londinenſi: hæc curva anno 1700
tranſiit ſupra omnia loca Terræ mariſque, quæ immunia erant a De-
clinatione Magnetis:
unde vocatur ab Halleyo Linea expers Va-
riationis.
2°. Supra hanc lineam verſus Boream conſpiciuntur aliæ curvæ,
quibus appoſiti ſunt numeri Arithmetici 5, 10, 15, 20, 25, tranſ-
euntque ſupra Oceanum occidentalem:
numeri indicant Acum to-
tidem gradibus declinare verſus occaſum in locis ſubjacentibus ſub
his curvis.
Pro baſi firma hoc ponendum eſt, nam ex obſervationibus bene
captis &
comparatis cum aliis hæ lineæ ductæ ſunt: Sed his Hal-
leyanis addamus obſervationes Declinationis captas anno 1720 in
mari Baltico, quæ proſtant in Philoſ.
Tranſact. N°. 366, & quæ ſunt
Prope
11
# # # Latitudo # # Declinat. # Magnetis Occidentali
Revel # 58° # 58` # 14° # 53 # Differentia locorum \\ in longitud. 1°. 50`
Gottſand # 58 # 21 # 14 # 50
Bornholme # 56 # 0 # 14 # 44
Præterea adjungatur ex Philoſopb. Tranſact. N°. 393. Anni 1726.
Tabula.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index