Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
171
171 (159)
172
172 (160)
173
173 (161)
174
174 (162)
175
175 (163)
176
176 (164)
177
177 (165)
178
178 (166)
179
179 (167)
180
180 (168)
< >
page |< < (162) of 672 > >|
174162Diſſertatio Sexta. inſinuat in carnem, cuius ſalis particulę dum aquę cohęreſcunt, à
carne ſeparantur:
at aqua dulcis iungitur quidem ſali, quem tan-
git, non tamen tantam vim penetrandi obtinet, ſicut aqua ſalſa;
quamuis & ipſa poſtquam eſt imbuta ſale, quem ab extimis carnis
ſalitę partibus abſtraxit, aliquam nacta ſit vim penetrandi.
Haud
diſſimili ratione calida quędam poſſunt calorem euocare, &
ſecum
abducere;
iungitur ſiquidem in Mixtis Sulphur cum Spiritibus,
ſunt enim principia inter ſe valdè cognata, vtpote agilia, &
facilè
diſſipabilia, hoc tamen inter ſe differentia, quod Spiritus, volatici
ſunt, &
ſui iuris, ſemperque auolare nitentes, Sulphur verò pau-
lo craſſioris ſubſtantię non facilè auolat, ſi Spiritu deſtituatur.
Si
igitur in animali plures ſulphureæ particulæ fiant inuicem propio-
res, atque incipiant collatis viribus paulo concitatiùs, quàm par
ſit, agitari, iam fit inflammatio ad membri diſſolutionem ver-
gens.
Quare ſi medicamentum aptum non immodicè calidum ap-
ponatur, quod vim habeat penetrandi, &
ſimul cum huius ſul-
phureis, aut ſalinis, particulis etiam Spiritus in partem affectam
penetrent, Spiritus à ſuo corpore miſto ſeparati, iamque ſui iu-
ris facti auolantes ſecum rapiunt aliquas ſulphureas particulas, ex
quarum copiâ oriebatur inflammatio, &
, quâ data porta, reli-
quæ paulatim ſubſequuntur, vrgentibus potiſſimùm particulis
mixti frigidis, quæ depulſo hoſtilium igniculorum manipulo pa-
res eſse incipiunt hoſti repellendo, ſeque ſuâ virtute elaſticâ con-
ſtringentes motum cohibent igniculorum, quos complectuntur,
adeò vt tumor ſubſidat, &
ſenſim inflammatio extinguatur.
Hinc huiuſmodi calida medicamenta dicuntur Per accidens re-
frigerare, quia calorem minuunt, quamuis nihil frigidum in-
ſtillent.
Maur. Equidem de hac re non magnopere pugno: quia ta-
men horum, quæ aduersùs inflammationes adhibentur, medica-
mentorum temperatio calida ea eſt, vt cum igniculis coniunctas
habeant particulas aliquas ſuapte naturâ frigidas, non negarem
in ipſius mixti diſſolutione, particulis omnibus agitatis, etiam
frigidas aliquas permiſtim cum calidis peruadere poſſe in locum
inflammatum, ibique ſuas vires exerere, vbi deponuntur à Spiri-
tibus auolantibus.
Vrtica (quæ Gręcis Acalephe rectè dicitur,
quaſi non commodum tactum præbens, eſt enim obſita duris &
acu-
tiſſimis ſpiculis vt Microſcopio deprehenditur, ſecundùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index