Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
< >
page |< < (148) of 300 > >|
175148De Mundi Fabrica,
LIBER DECIMVSQVARTVS
DE IOVE.
Locus, ſeu diſtantia Iouis à terra. Cap. I.
SVpra Martis reuolutiones, communis Aſtronomorũ ſententia, Iouis circulationes ſtatuit. Primo quia in
mutuis eorum Synodis ſydus Martis occultat ſydus Iouis;
quod euincit Iouem ſupra Martem incedere.
Eadem ratione ipſe Iupiter infra Saturnum collocatur. Secundo Iupiter minorem exhibet parallaxim,
quam Mars;
maiorem vero quam Saturnus, ex Tychone: igitur medius intra eos reſidebit. Tertio ex motuũ
velocitate idem conijcitur, eſt enim Marte velocior, Saturno vero tardior;
medius igitur ei locus conceda-
tur.
diſtantiam vero Iouis a terra mediocrem, ex Tychone, pono eſſe ſemid. terrę 3990. quam ipſe ex deprę-
henſa accuratè eius parallaxi, deduxit.
ſed alio modo, & quidem peracuto, quem nuper Pater Chriſtophorus
Scheiner in ſuis Mathem.
diſquiſitionibus expoſuit, diſtantia huius planetæ à terra inueſtigari poteſt: qui
modus nititur motibus ſatellitum Iouis, quos ope Teleſcopij acutiſſimus Galilæus omnium primus mundo
reuelauit, vt ſuo loco dicetur.
ſunt autem quatuor paruæ ſtellulæ, quæ perpetuo circa Iouem circumferun-
tur, eo modo quo Mercurius, &
Venus circa Solem. Verum præſens figura inſpiciatur, in qua ſidus A. ſit
101[Figure 101] Iupiter.
B, Terra. C, Sol iam demerſus: fiat igitur trigonum
A B C, cuius latus A B, referat diſtantiam Iouis a terra, cuius
quantitas indaganda proponitur.
circelli 4. circa Iouem de-
ſcripti, ſunt ij, quos eius comites N G D K.
circa eum deſcri-
bunt, quorum Ioui propinquior D S L F.
percurritur a ſtella
D, quam nunc aſſumimus.
conus A Y, niger, eſt vmbra Iouis
quam ipſius hi comites manifeſtam reddiderunt, dum in ea
(non ſecus ac Luna in vmbra terræ) latitantes, ſuos quandoq;
inſpectores deludunt. Prænotandũ etiam eſt ſtellam ſeu pla-
netam D, ſuam circa louẽ reuolutionem abſoluere hor.
42 {1/2}.
eundemq;
bis ſupra Iouem latere; latet enim primo directè
ſupra Iouem apud S, ob Iouis interpoſitionem, &
fulgorem.
ſecũdo quando in vmbram propè V, incurrit.
oportet igitur
diligenter obſeruare tẽpus quod à prima latebra S, ad ſecun-
dam V, intercedit.
quo tempore conficit arcum S V, ex noti-
tia enim huius temporis innoteſcet arcus S V, &
conſequen-
ter angulus S A V, ei inſiſtens;
hoc modo; ponamus tempus
illud ex obſeruatione depræhenſum, duarum eſſe horarum;

iam ſic per auream Arithm.
regulam ratiocinandũ eſt; ſi hor.
42 {1/2}.
ſtella D, perficit totum gyrum, ſeu gr. 360. duabus horis
quot gradus percurret, inueniemus gr.
17 {1/7}. ergo arcus S V, &
proinde angulus S A V, erit totidem graduum;
quare & an-
gulus B A C, ei ad verticem, &
æqualis per 15. primi, erit pa-
riter gr.
17 {1/7}. eſt autem angulus trianguli B A B, ſed angulus
quoque B, cognoſcitur, continet enim diſtantiam inter Io-
uem, &
Solem in Zodiaco, quã refert arcus R Q C, ex B, de-
ſcriptus;
quem Aſtronomos tum ex obſeruatione, tum ex cal-
culo cognoſcere poſſe certum eſt.
Latus præterea B C, cum
ſit diſtantia Solis à terra, notum eſt.
Cum igitur in hoc triangulo A B C, noti ſunt duo anguli cum vno late-
re, patet ex Apparatu noſtro, nos poſſe cognoſcere laterũ proportiones.
quare non latebit quoties latus B C,
notum, contineatur in B A, vnde nota euadet B A, diſtantia Iouis a terra, quod erat inquirendum.
Verum
opus eſt pluribus accuratiſq;
obſeruationibus, ijſque optimo Teleſcopio peractis.
Motus Iouis. Cap. II.
VT Aſtronomi obſeruationes, quam in motibus Iouis habuerunt, ſaluare poſſent, ſuppoſuerunt gyrum,
ſiue regionem eius, eſſe centro mundi eccentricam;
ſed habere pro centro Solem, quemadmodũ etiam
Mars;
quare eandem figuram, quam pro Marte conſtruximus, nũc Ioui applicare poſſumus, variatis tantum-
modo diſtantijs, &
magnitudinibus. Ea igitur nunc repetatur, in qua epicyclus, & eccentricus modi Ioui in-
ſeruiant.
linea igitur T M, quæ refert mediocrem planetæ diſtantiam a terra, continebit nunc ſemid. terræ
3990.
linea vero T P, multo longior quã in Marte erit; quippe quod Iupiter non deſcendat intra Solis regio-
nem, quanta autem ſit, non definio.
debet tamen eſſe breuior, quam T M, ideſt, cont@nere pauciores ſemid.
quam 3990. linea autem T E A, quæ maximam, & apogæam remotionem planetę refert, maior quidem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index