Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (148) of 300 > >|
175148De Mundi Fabrica,
LIBER DECIMVSQVARTVS
DE
IOVE.
SVpra Martis reuolutiones, communis Aſtronomorũ ſententia, Iouis circulationes ſtatuit. Primo quia in
mutuis
eorum Synodis ſydus Martis occultat ſydus Iouis;
quod euincit Iouem ſupra Martem incedere.
Eadem ratione ipſe Iupiter infra Saturnum collocatur. Secundo Iupiter minorem exhibet parallaxim,
quam
Mars;
maiorem vero quam Saturnus, ex Tychone: igitur medius intra eos reſidebit. Tertio ex motuũ
velocitate
idem conijcitur, eſt enim Marte velocior, Saturno vero tardior;
medius igitur ei locus conceda-
tur
.
diſtantiam vero Iouis a terra mediocrem, ex Tychone, pono eſſe ſemid. terrę 3990. quam ipſe ex deprę-
henſa
accuratè eius parallaxi, deduxit.
ſed alio modo, & quidem peracuto, quem nuper Pater Chriſtophorus
Scheiner
in ſuis Mathem.
diſquiſitionibus expoſuit, diſtantia huius planetæ à terra inueſtigari poteſt: qui
modus
nititur motibus ſatellitum Iouis, quos ope Teleſcopij acutiſſimus Galilæus omnium primus mundo
reuelauit
, vt ſuo loco dicetur.
ſunt autem quatuor paruæ ſtellulæ, quæ perpetuo circa Iouem circumferun-
tur
, eo modo quo Mercurius, &
Venus circa Solem. Verum præſens figura inſpiciatur, in qua ſidus A. ſit
101[Figure 101] Iupiter.
B, Terra. C, Sol iam demerſus: fiat igitur trigonum
A
B C, cuius latus A B, referat diſtantiam Iouis a terra, cuius
quantitas
indaganda proponitur.
circelli 4. circa Iouem de-
ſcripti
, ſunt ij, quos eius comites N G D K.
circa eum deſcri-
bunt
, quorum Ioui propinquior D S L F.
percurritur a ſtella
D
, quam nunc aſſumimus.
conus A Y, niger, eſt vmbra Iouis
quam
ipſius hi comites manifeſtam reddiderunt, dum in ea
(non ſecus ac Luna in vmbra terræ) latitantes, ſuos quandoq;
inſpectores deludunt. Prænotandũ etiam eſt ſtellam ſeu pla-
netam
D, ſuam circa louẽ reuolutionem abſoluere hor.
42 {1/2}.
eundemq
;
bis ſupra Iouem latere; latet enim primo directè
ſupra
Iouem apud S, ob Iouis interpoſitionem, &
fulgorem.
ſecũdo
quando in vmbram propè V, incurrit.
oportet igitur
diligenter
obſeruare tẽpus quod à prima latebra S, ad ſecun-
dam
V, intercedit.
quo tempore conficit arcum S V, ex noti-
tia
enim huius temporis innoteſcet arcus S V, &
conſequen-
ter
angulus S A V, ei inſiſtens;
hoc modo; ponamus tempus
illud
ex obſeruatione depræhenſum, duarum eſſe horarum;

iam
ſic per auream Arithm.
regulam ratiocinandũ eſt; ſi hor.
42
{1/2}.
ſtella D, perficit totum gyrum, ſeu gr. 360. duabus horis
quot
gradus percurret, inueniemus gr.
17 {1/7}. ergo arcus S V, &
proinde
angulus S A V, erit totidem graduum;
quare & an-
gulus
B A C, ei ad verticem, &
æqualis per 15. primi, erit pa-
riter
gr.
17 {1/7}. eſt autem angulus trianguli B A B, ſed angulus
quoque
B, cognoſcitur, continet enim diſtantiam inter Io-
uem
, &
Solem in Zodiaco, quã refert arcus R Q C, ex B, de-
ſcriptus
;
quem Aſtronomos tum ex obſeruatione, tum ex cal-
culo
cognoſcere poſſe certum eſt.
Latus præterea B C, cum
ſit
diſtantia Solis à terra, notum eſt.
Cum igitur in hoc triangulo A B C, noti ſunt duo anguli cum vno late-
re
, patet ex Apparatu noſtro, nos poſſe cognoſcere laterũ proportiones.
quare non latebit quoties latus B C,
notum
, contineatur in B A, vnde nota euadet B A, diſtantia Iouis a terra, quod erat inquirendum.
Verum
opus
eſt pluribus accuratiſq;
obſeruationibus, ijſque optimo Teleſcopio peractis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index