Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of figures

< >
< >
page |< < (151) of 376 > >|
175151
M. VITRUVII POLLIONIS
DE ARCHITECTURA
LIBER SEPTIMUS.
PRAEFATIO.
Majores cum ſapienter tum etiam utiliter inſtituerunt, per commenta-
riorum relationes cogitata tradere poſteris, uti ea non interirent, ſed ſin-
gulis aetatibus creſcentia voluminibus edita, gradatim pervenirent vetu-
ſtatibus ad ſummam doctrinarum ſubtilitatem.
Itaque non mediocres,
ſed inſinitae ſunt his agendae gratiae, quod non invidioſe ſilentes prae-
termiſerunt, ſed omnium generum ſenſus conſcriptionibus memoriae tra-
dendos curaverunt.
Namque ſi non ita ſeciſſent, non potuiſſemus ſcire,
quae res in Troja ſuiſſent geſtae:
nec quid Thales, Democritus, Anaxa-
goras, Xenophanes, reliquique phyſici ſenſiſſent de rerum natura:
quas-
que Socrates, Plato, Ariſtoteles, Zenon, Epicurus, aliique philoſophi ho-
minibus agendae vitae terminationes ſiniviſſent:
ſeu Croeſus, Alexander,
Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus geſſiſſent, ſuiſſent
notae, niſi majores praeceptorum comparationibus omnium memoriae

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index