Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
171
171 (159)
172
172 (160)
173
173 (161)
174
174 (162)
175
175 (163)
176
176 (164)
177
177 (165)
178
178 (166)
179
179 (167)
180
180 (168)
< >
page |< < (163) of 672 > >|
175163De his quæ Virtute Calida dicuntur. dinem perforatis, atque enaſcentibus ex veſiculâ acri humore ple-
nâ, quæ dum tactu comprimitur, humor per fiſtulam ſpiculi ex-
primitur, in vulnus à ſpiculo inflictum, vnde pruritus moleſtia
oritur, &
puſtula concitatur) in cibis cocta tam multas, vt Phy-
ſici ſcribunt, affert vtilitates, vt non niſi inter calidas herbas re-
cenſenda ſit;
eius tamen ſuccus arterijs illitus febrium ardores com-
peſcit, ſi Mizaldo memorab.
cent. 2. num. 63. credimus. Anideò
tantùm, quia vrticæ igniculi aperiant arteriarum oſcula, per
quæ accenſæ decurrentis ſanguinis ſulphureæ particulæ exiliant,
&
feruor minuatur? An potiùs, quia ex vrticæ ſucco in arterias
influant cum Spiritibus particulæ aliquæ (fortaſſis etiam ſalinæ)
quæ effręnatam ſulphuris accenſi ferociam compeſcant?
Particu-
las huiuſmodi fortaſsè Salinas dixi, quia ſal quidem calidus eſt,
non autem inflammabilis, immò particulas ſulphureas implexu ſuo
detinens, &
ab eruptione prohibens, inflammationi reſiſtit, at-
que eorum, quæ ardent, flammam minuit:
ac propterea, cum
Vrticæ tertius caloris gradus aſſignetur, eiuſque ſulphureis parti-
bus tribuenda non ſit vis compeſcendi flammam in ſanguine ex-
citatam, abundare Sale dicenda eſt:
Cuius rei non obſcurum ar-
gumentum eſſe poteſt, quod, ſi aqua, in qua fuerint decoctæ vr-
ticæ, aut ex earum cineribus lixiuium, nocturno hyemis frigori ex-
ponatur, vt gelaſcat, ipſa glacies apparet conformata in ramos &

folia vrticæ.
Si quis verò tam ſubitam ſalium traiectionem ægrè recipiat, ego
Spiritus Frigidos facilè concederem.
Quemadmodum enim tria
Calida principia ſuâ ſponte ſe commouentia &
agitantia in mix-
tis agnoſcimus Spiritum, Sulphur, &
Salem (calidis principijs
Salem annumerandum ipſæ Diuinæ literæ docent, vbi Deuteron.
29. 23. dicitur Deus affligere terram, Sulphure, & Salis ardore
comburens) Primum quidem celerrimæ mobilitatis volaticum &

volubilem, Tertium fixum &
ſtabilem, particulas inter ſe arctè
cohærentes habentem, ſi reliquorum conſortio deſtituatur, in
permiſtione tamen (præterquam ſi cum terrâ ſolâ commiſcea-
tur) vnâ cum Spiritu &
Sulphure permeantem per corpus vniuer-
ſum, materiam variè exagitando, Secundum verò Mediæ cuiuſ-
dam naturę, &
paulò craſſioris conſiſtentiæ, quàm Spiritus: Ita
quoquè tria ſuapte naturâ quieſcentia, nec niſi externo im-
pulſu commota, non incongruè ſtatuere poſſumus.
Vnum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index