Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157
158 144
159 145
160 146
< >
page |< < (162) of 361 > >|
176162HYDRODYNAMICÆ utrumque orificium G & D limbum haberet inſtar Zonulæ paullulum
elevatum, ne contractioni venarum locus eſſet, tutumque fieri poſſet judi-
cium à quantitate aquæ dato tempore effluentis ad velocitates.
Deinde ſum-
tis accuratè menſuris, obſervatoque tempore quo ſuperficies per datum ſpa-
tium A P deſcenderet, vidi tempus iſtud recte reſpondere velocitatibus dicto
paragrapho definitis:
obſervavi etiam nihilo mutari motum ab elevatione
aut depreſſione diaphragmatis.
Reliqua ad experimentum pertinentia me-
moria exciderunt, neque ea in chartam conjeci:
ſuperfluum autem duxi ex-
perimentum repetere, quod unicuique facile erit imitari:
fundamentum au-
tem id eſt reliquis, quæ adeoque ulteriori diſquiſitione experimentali vix
opus habent:
volui tamen ſequentia præterea tentare.
Experimentum 2.
Vaſe uſus|ſum, quale fere adhibuit Mariottus (vid. fig. 38.) rurſusque
confirmavi æquationem noſtram hunc in modum:
feci ut aquæ per orificium
D horizontaliter effluerent, tuncque menſuras cepi altitudinis orificii D ſu-
pra pavimentum &
diſtantiam loci, ubi vena in pavimentum incidebat à
puncto in eodem pavimento, cui orificium D verticaliter imminebat;
Inde
cognovi altitudinem velocitati aquæ in D effluentis debitam:
eandem autem
hanc altitudinem experimento proxime inveneram, quam theoria hujus ſe-
ctionis indicat §.
IV. Similia experimenta apponam in fine experimentorum
ad ſectionem duodecimam pertinentium, quæ ſimul theoriam noſtram hy-
draulico - ſtaticam confirmabunt.
Denique cum multa ſint in §. §. 26. & 27. quæ ſingulari calculo eruta
fuerunt, operæ pretium erit de illis quoque experimenta ſumere, præſertim
cum alia ſimul eadem opera ſumi poterunt experimenta, quæ in ſect.
XII.
recenſebuntur, ſi vas, quale Fig. 43. ſiſtit, ad hunc finem fieri curetur.
Cæterum hæc theoria etiam confirmatur experimentis in Sectione Septima
recenſitis, quæ de oſcillationibus fluidorum in tubos per foramina influen-
tium ſumſi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index