Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
< >
page |< < (156) of 677 > >|
176156GNOMONICES autem ſupputationis obſignetur notula F: & à centro A, ad datum ſignum F, recta producatur li-
nea
A F.
Dato inſuper arcu B F, æqualis eidem conſtituatur in quadrante B E, ſitq; B G: & à ſi-
gno
F, ad ſignum G, recta ducatur linea F G.
Hæc enim à ſemidiametro A B, bifariam diuidetur,
129[Figure 129]1110 in ſigno quidem H:
quapropter & ad rectos angulos, per 3. tertij elementorum Euclidis. Erit itaq;
recta linea F H, perpendicularis ſuper A B: & triangulum A F H, rectangulum. Ergo circulus B C-
D
E, Meridianum, &
B C, quadrantem eius ſeptentrionalem, A, vero centrum mundi repreſenta-
2220 bit:
recta porro B D, Horizontem, & C E, Verticalem circulum cum ipſo Meridiano ad rectos an
gulos
incidentem.
Deinde paulo poſt ita rem proſequitur. Data recta linea F H, æqualis eidem con
ſtituatur
in ſemidiametro A C, ſitq́, illa A I:
& à ſigno H, ad ſignum I, recta linea ducatur H I, di-
rimens
rectam A F, in ſigno K.
Erit igitur triangulum A H I, ęqualeatque ſimile triangulo A F H:
quemadmodum ex 4. primi ipſius Euclidis fit manifeſtum. Hanc igitur deſcriptionem, generalem
protypum
Orontius appellat pro horizontalibus, Verticalibus{q́ue}, horologijs conſtruendis:
ita vt ipſe trian
gulo
AHK, rtatur in horizontalibus horologijs fabricandis ad datam altitudinem poli B F, non ſecus,
atq
;
nos in hac propoſitione vſi ſumus triangulo D H I, in portione Analemmatis contento pro eiſdẽ ho-
rologijs
componendis ad datam poli altitudinem C E.
Nam ſtatim in propoſ. 2. aſſumit in linea meridia-
narectam
ęqualem lateri A H, pro linea Horizontis, quemadmodum nos accepimus rectam æqualem la
3330 tcri H I, in noſtro triangulo.
Deinde pro linea Aequatoris ſumit aliam rectam æqualem lateri A K,
quemadmodum
nos ſumpſimus rectam æqualem rectæ D I, in noſtro triangulo.
Itaque vult in triangulo
A
H K, rectam A H, eſſe lineam Horizontis;
H K, axem mundi; & A K, lineam Aequatoris, pro
horizontalibus
horologijs componendis.
Sic etiam in propoſ. 3. eiuſdem lib. pro V erticalibus horologijs
conſtruendis
accipit in triangulo F H K, rectam F H, pro linea V erticalis circuli;
H K, pro axe mundi;
& F K, pro Aequatoris linea. Qua in re ipſum eſſe mirum in modum hallucinatum, facile demonſtra-
bimus
hoc modo.
QVONIAM latera I A, A H, trianguli I A H, æqualia ſunt lateribus F H, H A, trianguli
F
H A, angulos{q́ue} continent æquales, vtpote rectos, erunt &
baſes H I, A F, & anguli A H I, H A F,
444. primi. aquales.
Quare quemadmodum A F, axis eſt reſpectu Horizontis A H, ita quoque H I, pro axc ſumi
5540 potest reſpectu ciuſdem Horizontis A H, quandoquidem tam A F, quàm H I, cum A H, angulum alti-
tudinis
poli conſtituit.
Atque hucuſque inter nos & Orontium nullum diſcrimen eſt: Sed error ipſius cõ-
ſiſtit
in linea Aequat oris duntaxat, quam nulla ratione eſſe poſſe rectam A K, vt ipſe putat, in regione,
cuius
latitudo maior ſit, quàm grad.
45. ita perſpicuum faciemus. Sit enim primum altitudo poli B F,
maior
, quàm grad.
45. vt in eius figura. Erit igitur angulus F A H, dimidio rectimaior; ac proinde cum
ei
æqualis ſit oſtenſus angulus A H I, erunt duo anguli K A H, K H A, in triangulo A H K, ſimul re-
cto
maiores.
Igitur reliquus A K H, recto minor erit. Quare cum linea Aequatoris cum axe in omni
6632. primi. climate rectos faciat angnlos, vt ex portione Analemmatis huius propoſ.
vel ex ipſomet Analemmate
in
propoſ.
1. ſuperioris lib. conſtat, quis adhuc dubitabit, rectam A K, quæ cum axe H K, angulum acutũ
facit
A K H, lineam Aequatoris eſſe non poſſe?
Itaque vt in triangulo A H K, linea Aequatoris ha-
7750 beatur, ducenda erit ex A, ad axem H K, perpendicularis A L, quæ neceſſario minor eſt quàm A K.
8819. primi. Deinde ſit altitudo poli B F, minor, quàm grad. 45. vt in ſecunda figura apparet: erit{q́ue} propterea
angulus
F A H, recto minor.
Quare cum ei ęqualis ſit oſtenſus angulus A H I, erunt anguli H A F,
9932. primi. A H I, ſimul vno recto minores;
ac proinde reliquus A K H, in triangulo A K H, rectum ſuperabit.
Non igitur recta A K, eſſe poteſt linea Aequatoris, cum non faciat cum axe H I, angulos rectos: ſed du-
cta
A L, ad axem H I, perpendicularis lineam Aequatoris dabit.
Solum in regione, vbi altitudo poli cõ-
plectitur
grad.
45. recta A K, erit linea Aequatoris, quia ibi ſolum rectos angulos cum axe H I, conſti-
tuit
.
Contineat enim altitudo poli B F, grad. 45. vt in tertia figura: erit{q́ue} propterea angulus F A H,
ſemirectus
.
Cum ergo ei æqualis oſtenſus ſit angulus A H I, erunt duo anguli H A K, A H K, ſimul vni
recto
ęquales:
ac propterea reliquus angulus A K H, in triangulo A K H, rectus erit. Igitur recta
101032. primi. A K, fungetur munere lineę Aequatoris.
Manifeſtũ igitur eſt, Orontium pueriliter labi in linea

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index