176170SIM. PORTII COMMENTAR.
hulceribus &
tuberculis, &
attritu ligni ſellæ, ac eiuſ
modi; quæ rectè videntur adiicienda. Sed vt ad con-
textum accedamus, dat cauſam alterius problematis,
cur pili qui enaſcuntur in animalibus iuga ferentib.
ſunt albi, & non prius nigri. dico eos pilos, qui in par
tibus iugo attritis, puta ceruice, & collo ſubnaſcun-
tur. non enim loquitur de totis animalibus, quando-
quidem Ariſtoteles & libro de Hiſtoria, & quinto de
Generatione animalium docet, hominem ſolum ca-
neſcere, & equum: in cæteris id non conſpici, niſi ad-
modum parum. Cauſa autem eſt, quòd humidum
quod ad pili generationem conferebat eo loco & ali-
mentum excoquitur, hoc eſt à nimio calore exhauri-
tur, prius quàm nigreſcat. atque hinc apparent albi.
Sed quæres, quî fit quòd eadem videatur eſſe cauſa
coloris albi & ruffi? Dicam. ruſfus gignitur, quando
humidum quidem reſiccatur à calore naturali, ſed nõ
penitus. cùm verò calor qui fit ex attritione ſit calor
extraneus, exiccat omnino calorem, producitq́ue pi-
lum album. nam quòd attritio ſit cauſa caloris, docet
id Ariſtoteles primo Meteororum. ex diutino itaque
attritu fit locus ſiccior, & excoquitur vndiquaque
humidum, hinc ſequitur albedo. quòd autem exacta
excoctio humidi ſit cauſa albedinis, indicio eſt cinis,
qui planè conſumpto calore, & albus conſpicitur, &
amariſsimus eadem de cauſa eſt, vt Ariſtoteles teſta-
tur, & nos ſuprà declarauimus. Atenim inquies, oleũ
fit album, & tamen remanet humidum. Cui reſpon-
det Ariſtoteles in Problematibus, ob id eſſe album,
quia relinquitur aër, qui ſua luciditate albedinem in-
ducit, abſumpto ſicco terreo. Quæres rurſum, quare
caro ſoli expoſita nigreſcat? Reſpondeo, quòd præ ni-
mia ſiccitate terreum illud & aqueum ſibiinuicẽ