Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173 (107)
174
174 (108)
175
175 (109)
176
176 (110)
177
177 (111)
178
178 (112)
179
179
180
180
< >
page |< < (110) of 434 > >|
Et ſic quidem, adſumptis in parabola A B F aliis quotli-
bet
punctis præter B, totidem quoque puncta lineæ R D E,
ſimili
ratione, invenientur;
atque hoc ipſo lineam R D E
geometricam
eſſe conſtat, unáque proprietas ejus innoteſcit,
ex
qua cæteræ deduci poſſunt.
Ut ſi inquirere deinde veli-
mus
, quanam æquatione exprimatur relatio punctorum
omnium
curvæ C D E ad rectam A Q:
ducta in hanc perpen-
diculari
D Q, vocatoque latere recto parabolæ A B F, a;
A K, b; A Q, x; Q D, y. Quoniam ratio B M ad M D,
hoc
eſt, K M ad M Q, eſt ea quæ {1/2} a ad 2 b, eſtque ipſa
K
M = {1/2} a, erit &
M Q æqualis 2 b. Eſt autem M A = {1/2}
a
+ b.
ergo A Q ſive x æqualis 3 b + {1/2} a. Unde b = {1/3} x
-
{1/6} a.
Porro quoniam, ſicut quadratum M K, hoc eſt, {1/4} a a
ad
quadratum K B, hoc eſt, a b, ita qu.
M Q, hoc eſt,
4
b b ad qu.
Q D; erit qu. Q D, ſive y y = {16b3/4}. Ubi, ſi in
locum
b ſubſtituatur {1/3} x - {1/6}a, quod illi æquale inventum eſt,
fiet
y y = 16.
cub. {1/3} x - {1/6} a diviſis per a. Ac proinde {27/16} a y y
= cubo ab x - {1/2} a.
Accipiatur A R in axe parabolæ = {1/2} a;
eritque
R Q = x - {1/2} a.
Curvam igitur C D ejus naturæ eſſe
liquet
, ut ſemper cubus lineæ R Q æquetur parallelepipedo,
cujus
baſis qu.
Q D, altitudo {27/16} a; ac proinde ipſam para-
boloidem
eſſe, cujus evolutione deſcribi parabolam A B ſu-
pra
oſtendimus;
cujus nimirum paraboloidis latus rectum æ-
quetur
{27/16} lateris recti parabolæ A B.
tunc enim hujus latus
rectum
æquale fit {15/27} lateris recti paraboloidis, quemadmo-
dum
ibi fuit deſinitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index